Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
151
151 (124)
152
152 (125)
153
153 (126)
154
154 (127)
155
155 (128)
156
156 (129)
157
157 (130)
158
158 (131)
159
159 (132)
160
160 (133)
< >
page |< < (231) of 300 > >|
258231DE ECHO. toties quot ipſa ſunt, vt ex demonſtratis conſtat. Porrò reflectentia hac ratione, & ordine cõſtructa Echum
eſſicient, vt ex ipſa conſtructione patet, poly phonam quidem, ſed monoſyllabam:
quamuis enim ſecundum
poſſit repetere duas ſyllabas, &
tertium tres, & c. quia tamen primum vnam eandemq; cum eo pariter reſo-
nent.
quod ſi velimus Echum polyphonam diſſylabam, quæ ſcilicet verbum diſſyllabum referat; conſtruen-
dum eſt ex præced.
Probl. primum reflectens, quod ſit diſſyllabum, cuius diſtantia |erit ferè 46. paſſuum.
ſecundum vero cuius diſtantia ſit paulo minor quàm dupla præcedentis, & reliqua eadem ratione. ſi verò
velimus Echum triſyllabam, aut tetraſyllabam, ea couſtruemus ex præcedenti Probl.
proportionaliter ad
prædicta.
Ex quibus pat@t, ſi à priori ſerie reflectentium, auferantur ea, quæ numero impari afficiuntur, ideſt, pri-
mum, tertium, &
c. imparia, ea quæ relinquentur eſſectura eſſe Echum polyphonam diſſyllabam, & c. Porro
pro numero reflectentinm erit Echo ant diphona, aut triphona, aut tetraphona, pentaphona, &
c. Sciẽdum
præterea poſſe hæc reflectentia vario ordine collocari, ideſt, aut omnia ſecundum eandem horizontis plagã
ſermè in directum;
aut ſecundum diuerſas plagas, & quaſi in gyrum loco ſonori circundantia, ante, retro, a
dextris, à ſiniſtris:
quouis enim modo audiemus Echum multiplicem. priori tamen modo, Echo euadet igna-
ris mirabilior, quòd tunc minimè agnoſcant multitudinem reflectentium, putetq;
eſſe vnum tantum, atque
vnam tantum Echum, quæ ſæpius miro quodam modo, reflectat.
quod ſi ex diuerſis partibus exaudiatur re-
flexio, manifeſtiora euadunt plura reflectentia, &
plures Echi; quapropter cognita @@ultiplicis reſonantiæ
cauſa, ijdem nihil amplius mirantur.
Tandem illud non omittam, diſtantias horum reflectentium non vi-
deri ſeruare eandem inter ſe proportionem Arithmeticam, ita vt diſtantia ſecundi reflectentis ſit omninò
dupla diſtantiæ primi, &
diſtantia tertij ſit ſeſquialtera diſtantiæ ſecundi; & diſtantia quarti, ſit ſeſquitertia
diſtantiæ tcrtij.
ſed videntur ſemper magis decreſcere, & minui, quo longius abeunt, ideſi, ſecunda diſtantia
eſt paulo minor quam dupla primæ, &
diſtantia tertia eſt paulo minor quàm ſeſquialtera ſecundæ; pariter
diſtantia quarta adhuc multo minor eſt quãm vt ſit ſeſquitertia tertiæ;
& ſic deinceps. quod fortè inde pro-
uenit, quod vox quo longius propagatur, eo tardius propagatur:
tardius autem propagatur eadem de cauſa
qua cæteræ actiones naturales in progreſſu debilitantur;
ſit enim vox cum quadam aeris motione violenta,
violentæ autem motiones ſolent citò debilitari ac remitti, ob hancigitur tarditatem minori opus eſt diſtan-
tia, vt poſſit vox reflexa, primaria iam extincta, reuerti ad ſonorum.
ALITER MECHANICE. Conſtruatur reflectens mobile, ac geſtabile ex aſſeribus (Tabulatum
enim ſatis planum ex aſſeribus, non ſecus ac paries Echum reſonat) illud deinde à loco ſonori adeo longè,
atq;
in eo ſitu erigatur, vt inde vnam tantum ſyllabam reflectat. hinc poſtea eo vſq; trãsferatur, donec duas
ſyllabas, ſeu verbum diſſyllabum repetat.
tertio adhuc vlterius ſe ponatur. vnde triſyllabum verbum reſo-
net;
& ſic deinceps prout numeroſiorem Echum conſtruere placuerit. notentur autem, loca ex quibus refle-
ctens mobile reflectebat, vnam, duas, tres, &
c. ſyllabas; atq; in ijſdem locis totidem ſtabilia reflectentia ijſ-
dem legibus quibus ſuperiora conſtruantur:
quæ ſi erratum non fuerit erunt eadem cum ijs quæ ſuperius re-
perta ſunt.
nihiligitur aliud de his dicendum ſupereſt, quam quod de illis dictum eſt.
Colophon. De Echo ſuhmiſſa, ac taciturna.
HActenus NN. Echum ſonorum, atq; apertè reſpondentem inſequentes, quantumuis ſylueſtrem, & fu-
gientem, nihilominus tamen depræhendimus, atq;
in conſpectum veſtrum adduximus. quod quidem,
ſi vobis (vt præ vobis fertis) iucundum, gratumq;
contigit ſpectaculum, iucundius multo gratiuſque acci-
dere neceſſe eſt, Echum alteram penè taciturnam, ac omnino non vt prior, rudibus in antris, concauiſque
ſpecubus abditam, ſed mirum;
in læuigatis ac concauis ſpeculis mirè latitantem, tandem inuentam, captam-
que, atq;
è ſuis latebris in publicum euocatam, hodie pro libito conſpicere. Hanc igitur nunc poſt priorem
alteram, veluti in triumphum vobis ſpectantibus traducemus.
primus Hector Auſonius Venetijs, & poſtea
loan.
Baptiſta Porta ſecretorum naturæ particeps, & veluti canis ſagax, quamuis latentem indicauit tamen,
vnde nos eam non magno labore, ſed magna cum voluptate cæpimus.
Sed vt rem aperiamus, dicimus hanc
ſubmiſlam Echum eſſe reflexionem vocis primæ adeo tenuis ac ſubmiſſę, vt in ea audiatur vox tantum refle-
xa, non autem primaria:
neq; fieri niſi reflectens ſit ſpeculum ſatis magnam concauum ac terſum, vnumque
ex tribus quæ vſtoria appellantur, videlicet, ſphæricum, parabolicum, ellipticum:
Neq; præterea audiri ab
vllo, præterquam ab vno auditore, &
quidem auſcultante. quæ vt ſuccedant neceſſe eſt, vt audiens alteram
puncto illi apponat, in quem hæc ſpecula reflexum lumen congregant, ſeu in quo comburunt;
ſonorum au-
tem ſeu loquens, quod hic illuminantis corporis vices gerit, multum à ſpeculo diſtare debet, verum ſingilla-
tim nonnulla ſunt explicanda.
Pro ſpeculo igitur Sphærico hæc ſunt obſeruanda. primo collocetur ſpeculum in loco ſatis obſcuro ac ſi-
lenti, ita vt facies concaua ſit erecta ad horizontem.
ſecundo lumine candelæ accenſæ è regione ſpeculi vl-
tro citroque delatæ, inueniendus eſt locus vnionis radiorum reflexorum, in quo fit combuſtio ad Solem non
me latet locum hunc eſſe in quarta parte diametri, vnde poſſet aliter inueniri, ſed pręſtat nunc, eum per can-
delam ſic breuiter inuenire.
porro vt hæc luminis congregatio appareat, ea corpore quopiam aere opacio-
ri ſpeculoque oppoſito, atque hac illac commoto excipienda eſt.
huic igitur loco Audiens aurem alteram
adhibere opportet, altera à ſpeculo auerſa.
melius ſuccedet ſi ſocius aurem alterius applicet illi puncto, & c.
vbi conſultum fuerit candelam non omnino directe contra ſpeculum eſſe, ſed parum extra axem, ſeu ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index