Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1futurum æquabilem, ob grauitatem ſemper eandem.
Nihil autem eſt neceſſe admoneam, quod ſatis in Epi­
ſtolis antè memoratis expreſſi: lapidi nempe, exſiſtenti
in vacuo, perinde eſſe penitùs, ac ſi Mundus prorsùs
non foret: quippe niſi perinde foret, habere igitur de­
beret colligationem quampiam cum Mundo, aliqua­
ve parte ipſius, ſiue per contactum corporeum, ſiue per
defluxum, atque tranſmiſſionem aut aliquorum cor­
puſculorum, aut qualitatum, accidentiumve, non ſine
ſubiecto corporeo, fulcien eque prætermeantium:
quo caſu non eſſet lapis in vacuo, ſed in ſpatio cor­
poribus, ſubſtantiave corporea pleno.
Quamobrem
nihil penitùs cum ipſo Mundo communicans, perinde
ſe habere debet, ac ſi Mundus foret redactus in ni­
hilum, aut procul in immenſitatem imaginariorum
ſpatiorum tranſlatus.
Supponamus itaque Deum ſic
feciſſe vacuam regionem hanc elementarm, vt à
concauo Lunæ orbe ad Terræ vſque ſuperficiem facta
ſit penitùs inanis, & lapis vno ſtadio ſupra ſuperfi­
ciem Terræ conſtitutus.
Interim verò dum lapis per ſe
æquabiliter deſcendet, & vbi iam vnum, alterumve
paſsum ſuo motu confecerit, ſupponamus iterùm Deum,
qua potentia eſt, ſic emouere totum Mundum, & cum
ipſo Terram in eadem ſemper diſtantia cum cælo cir­
cùm perſeuerantem, vt ipſum circa lapidem, quaſi cir­
ca quoddam centrum circumducat, quovſque per­
acto circutionis dimidio ita illum ſiſtat, vt Terra iam
ſit è regione loci, in quo fuerit, & lapis ipſam habeat
ad oppoſitam partem: quæro quid-nam tunc lapidi
cuenturum ſit?
Si perrecturum moueri dicas, igitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index