Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1cauimus; nam idem deſtruitur in dato puncto aſcenſus, qui producere­
tur in eodem puncto deſcenſus.
Dices, gradus productus vltimo inſtanti deſcenſus non deſtruitur pri­
mo aſcenſus.
Reſpondeo deſtrui; hinc eadem cauſa idem deſtruit primo
inſtanti aſcenſus quod produxit vltimo inſtanti deſcenſus; deſtruit in­
quam mediatè.
Hîc obſeruabis ſingulare diſcrimen, quod intercedit inter cauſam
producentem, & exigentem;
nam producens verè agit, exigens verò tan­
tùm exigit;
illa conſequitur effectum eo inſtanti quo agit; hæc verò non
habet effectum eo inſtanti, quo exigit, ſed pro ſequenti;
eſt tamen cauſa
eo inſtanti, quo exigit, non certè agens, ſed exigens:
exemplum habes
in impetu, qui non habet motum eo inſtanti quo exigit, ſed tantùm ſe­
quenti pro quo exigit;
igitur eſt cauſa motus antequàm ſit motus, non
agens ſed exigens; at verò cum impetus alium impetum producit eſt
tantùm cauſa illius cum agit.
Theorema 82.
Vltimo inſtanti aſcenſus ſunt duo gradus impetus, ſcilicet productus primo
inſtanti deſcenſus cum innato;
igitur inſtanti ſequenti erit motus, id eſt,
deſcenſus, quia præualet innatus qui perfectior eſt, vt conſtat ex dictis;

igitur nullum erit inſtans quietis; quæ omnia explicari debent eodem
modo, quo iam explicuimus in motu violento, lib.3. eſt enim eadem ra­
tio, &c.
quæ omitto ne multa hîc repetere cogar.
Theorema 83.
Ictus eſſent ferè æquales in ſegmentis æqualibus aſcenſus & deſcenſus, quia
motus eſſet æqualis in illis; igitur ictus æquales, quod facilè eſt.
Theorema 84.
In planis eiuſdem inclinationis idem corpus graue eſt eiuſdem ponderis v.
g. ſint plana FE. GD. HO eiuſdem inclinationis cum communi ſci­
licet perpendiculo ODEA;
certè pondus corporis in O eſt ad pondus
eiuſdem in H vt AH ad AO per Th.57. & pondus corporis eiuſdem in
D eſt ad pondus eiuſdem in G vt AG ad AD, & in E vt AF ad AE;

ſed AF eſt ad AE vt AG ad AD, vt AH ad AO; ſunt enim triangula
proportionalia.
Hinc reiice quorumdam recentiorum ſententiam, qui volunt corpus,
quod propiùs ad centrum terræ accedit, eſſe minùs graue, & grauius quod
longiùs à centro recedit, quod de grauitate corporis abſolutè ſumpti nul­
latenus dici poteſt vt conſtat, vtrum verò ſi cum alio in eadem libra ſta­
tuatur hinc inde, videbimus ſuo loco.
Diceret fortè aliquis in ipſo centro ſpoliari ſua tota grauitate; igitur
quo propiùs accedit ad centrum maiori grauitatis portione multatur;
ſed
nego conſequentiam;
nec enim ſequitur priuari parte grauitatis dum
abeſt à centro, licèt tota priuetur cum eſt in centro ſed de hac quæſtione
plura aliàs; nec enim huius loci eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index