Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (206) of 389 > >|
258206THEORIÆ perius num. 437, & inde etiam quid ductilitas, ac malleabili-
tas ſit, facile intelligitur.
Ductilia nimirum a mollibus non
differunt, niſi in majore, vel minore vi, qua figuram tuentur
ſuam:
ut enim mollia preſſione tenui, & ipſis digitis compri-
muntur, vel ſaltem figuram mutant, ſed mutatam retinent,
ita ductilia ictu validiore mallei mutant itidem figuram ſuam
veterem, &
retinent novam, quam acquirunt.
449. Atque hoc demum pacto quæcunque pertinent ad flui-
11Superiora o-
mnia profluere
ex Theoria: e-
jus foecunditas:
illa omnia a
denſitate non
pendere.
dorum, &
ſolidorum diverſa genera, nam & elaſtica, mol-
lia, ductilia, fragilia eodem referuntur, invenimus omnia in
illo particularum diſcrimine orto ex ſola diverſa combinatione
punctorum, quam nobis Theoria rite applicata exhibuit, in
quibus omnibus immenſa varietas itidem haberi poterit, &
de-
bebit;
ſi curva primigenia ingentem habeat numerum interſe-
ctionum cum axe, &
particulæ primi ordinis, ac reliquæ or-
dinum ſuperiorum diſpoſitiones, quæ in infinitum variari poſ-
ſunt, habuerint plurimas, &
admodum diverſas inter ſe, ac eas
inprimis, quæ ad hæc ipſa figurarum, &
virium diſcrimina
requiruntur.
Illud unum hic diligenter notandum eſt, quod
ipſam Theoriam itidem commendat plurimum, haſce proprie-
tates omnes a denſitate nihil omnino pendere.
Fieri enim pot-
eſt, uti num.
183 notavimus, ut curva virium primigenia
limites, &
arcus habeat quocunque ordine in diverſis diſtantiis
permixtos quocunque numero, ut validiores, &
minus validi,
ac ampliores, &
minus ampli commiſceantur inter ſe utcun-
que, adeoque phænomena eadem figurarum, &
virium æque in-
veniri poſſint, ubi multo plura, &
ubi multo pauciora puncta
maſſam conſtituunt.
450. Jam vero illa, quæ vulgo elementa appellari ſolent,
22Communiaqua.
tuor elementa
quid ſint.
Terra, Aqua, Aer, Ignis, nihil aliud mihi ſunt, niſi diver-
ſa ſolida, &
fluida, ex iiſdem homogeneis punctis compoſita
diverſimode diſpoſitis, ex quibus deinde permixtis alia adhuc
magis compoſita corpora oriuntur.
Et quidem Terra ex par-
ticulis conſtat inter ſe nulla vi conjunctis, quæ ſoliditatem
aliarum admixtione particularum acquirunt, ut cineres oleo-
rum ope, vel etiam aliqua mutatione diſpoſitionis internæ, ut
in vitrificatione evenit, quæ transformationes quo pacto acci-
dant, dicemus poſtremo loco.
Aqua eſt fluidum liquidum ela-
ſticitate carens cadente ſub ſenſum per compreſſionem ſenſibi-
lem, licet ingentem exerceant repulſivam vim ejus particulæ,
fuſtinentes vel externæ vis, vel ſui ipſius ponderis preſſio-
nem ſine ſenſibili diſtantiarum imminutione.
Aer eſt flui-
dum elaſticum, quem admodum probabile eſt conſtare parti-
culis plurimorum generum, cum e plurimis etiam fixis cor-
poribus generetur admodum diverſis, ut videbimus, ubi de
transformationibus agendum erit, ac propterea continet vapo-
res, &
exhalationes plurimas, & heterogenea corpuſcula, quæ
in eo innatant:
ſed ejus particulæ ſatis magna vi ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index