Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
241 214
242 215
243 216
244 217
245 218
246 219
247 220
248 221
249 222
250 223
251 224
252 225
253 226
254 227
255 228
256 229
257 230
258 231
259 232
260
261
262 3
263 4
264 5
265 6
266 7
267 8
268 9
269 10
270 11
< >
page |< < (231) of 300 > >|
258231DE ECHO. toties quot ipſa ſunt, vt ex demonſtratis conſtat. Porrò reflectentia hac ratione, & ordine cõſtructa Echum
eſſicient
, vt ex ipſa conſtructione patet, poly phonam quidem, ſed monoſyllabam:
quamuis enim ſecundum
poſſit
repetere duas ſyllabas, &
tertium tres, & c. quia tamen primum vnam eandemq; cum eo pariter reſo-
nent
.
quod ſi velimus Echum polyphonam diſſylabam, quæ ſcilicet verbum diſſyllabum referat; conſtruen-
dum
eſt ex præced.
Probl. primum reflectens, quod ſit diſſyllabum, cuius diſtantia |erit ferè 46. paſſuum.
ſecundum vero cuius diſtantia ſit paulo minor quàm dupla præcedentis, & reliqua eadem ratione. ſi verò
velimus
Echum triſyllabam, aut tetraſyllabam, ea couſtruemus ex præcedenti Probl.
proportionaliter ad
prædicta
.
Ex quibus pat@t, ſi à priori ſerie reflectentium, auferantur ea, quæ numero impari afficiuntur, ideſt, pri-
mum
, tertium, &
c. imparia, ea quæ relinquentur eſſectura eſſe Echum polyphonam diſſyllabam, & c. Porro
pro
numero reflectentinm erit Echo ant diphona, aut triphona, aut tetraphona, pentaphona, &
c. Sciẽdum
præterea
poſſe hæc reflectentia vario ordine collocari, ideſt, aut omnia ſecundum eandem horizontis plagã
ſermè
in directum;
aut ſecundum diuerſas plagas, & quaſi in gyrum loco ſonori circundantia, ante, retro, a
dextris
, à ſiniſtris:
quouis enim modo audiemus Echum multiplicem. priori tamen modo, Echo euadet igna-
ris
mirabilior, quòd tunc minimè agnoſcant multitudinem reflectentium, putetq;
eſſe vnum tantum, atque
vnam
tantum Echum, quæ ſæpius miro quodam modo, reflectat.
quod ſi ex diuerſis partibus exaudiatur re-
flexio
, manifeſtiora euadunt plura reflectentia, &
plures Echi; quapropter cognita @@ultiplicis reſonantiæ
cauſa
, ijdem nihil amplius mirantur.
Tandem illud non omittam, diſtantias horum reflectentium non vi-
deri
ſeruare eandem inter ſe proportionem Arithmeticam, ita vt diſtantia ſecundi reflectentis ſit omninò
dupla
diſtantiæ primi, &
diſtantia tertij ſit ſeſquialtera diſtantiæ ſecundi; & diſtantia quarti, ſit ſeſquitertia
diſtantiæ
tcrtij.
ſed videntur ſemper magis decreſcere, & minui, quo longius abeunt, ideſi, ſecunda diſtantia
eſt
paulo minor quam dupla primæ, &
diſtantia tertia eſt paulo minor quàm ſeſquialtera ſecundæ; pariter
diſtantia
quarta adhuc multo minor eſt quãm vt ſit ſeſquitertia tertiæ;
& ſic deinceps. quod fortè inde pro-
uenit
, quod vox quo longius propagatur, eo tardius propagatur:
tardius autem propagatur eadem de cauſa
qua
cæteræ actiones naturales in progreſſu debilitantur;
ſit enim vox cum quadam aeris motione violenta,
violentæ
autem motiones ſolent citò debilitari ac remitti, ob hancigitur tarditatem minori opus eſt diſtan-
tia
, vt poſſit vox reflexa, primaria iam extincta, reuerti ad ſonorum.
Colophon. De Echo ſuhmiſſa, ac taciturna.
HActenus NN. Echum ſonorum, atq; apertè reſpondentem inſequentes, quantumuis ſylueſtrem, & fu-
gientem
, nihilominus tamen depræhendimus, atq;
in conſpectum veſtrum adduximus. quod quidem,
ſi
vobis (vt præ vobis fertis) iucundum, gratumq;
contigit ſpectaculum, iucundius multo gratiuſque acci-
dere
neceſſe eſt, Echum alteram penè taciturnam, ac omnino non vt prior, rudibus in antris, concauiſque
ſpecubus
abditam, ſed mirum;
in læuigatis ac concauis ſpeculis mirè latitantem, tandem inuentam, captam-
que
, atq;
è ſuis latebris in publicum euocatam, hodie pro libito conſpicere. Hanc igitur nunc poſt priorem
alteram
, veluti in triumphum vobis ſpectantibus traducemus.
primus Hector Auſonius Venetijs, & poſtea
loan
.
Baptiſta Porta ſecretorum naturæ particeps, & veluti canis ſagax, quamuis latentem indicauit tamen,
vnde
nos eam non magno labore, ſed magna cum voluptate cæpimus.
Sed vt rem aperiamus, dicimus hanc
ſubmiſl
am Echum eſſe reflexionem vocis primæ adeo tenuis ac ſubmiſſę, vt in ea audiatur vox tantum refle-
xa
, non autem primaria:
neq; fieri niſi reflectens ſit ſpeculum ſatis magnam concauum ac terſum, vnumque
ex
tribus quæ vſtoria appellantur, videlicet, ſphæricum, parabolicum, ellipticum:
Neq; præterea audiri ab
vllo
, præterquam ab vno auditore, &
quidem auſcultante. quæ vt ſuccedant neceſſe eſt, vt audiens alteram
puncto
illi apponat, in quem hæc ſpecula reflexum lumen congregant, ſeu in quo comburunt;
ſonorum au-
tem
ſeu loquens, quod hic illuminantis corporis vices gerit, multum à ſpeculo diſtare debet, verum ſingilla-
tim
nonnulla ſunt explicanda.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index