Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 406 > >|
1niſi ut ſuo et decenti ponantur loco quoad ſpectentur cum
admiratione et dignitate.
Baſilicam fuiſſe principio locum conſtat: ubi ſub tectum
ad ius dicendum principes conuenirent.
Huic loco digni
tatis gratia additum eſt tribunal.
Poſt id / quo eſſet ea qui
dem laxior primariis tectis non ſufficientibus circumaddi
dere porticus patulas intrinſecus hinc atque hinc primum
ſimplices / mox etiam duplices.
Addidere inſuper alii ſecun
dum
tribunal tranſuerſam alteram ambulationem: quam qui
dem causidicam nuncupamus: quod illic rhetorum turmæ cau
sidicique uerſarentur.
Et iunxere haſce ambulationes inter
ſe lineamento ducto ad.
T. litteræ ſimilitudinem. Tum et
ſeruorum gratia additas fuiſſe porticus interpretantur ex
trinſecas.
Itaque baſilica ex ambulatione conſtat atque por
ticibus.
Atqui baſilica quod naturam quidem ſapiat templi /
multa ex parte cuncta ſibi ornamenta uendicabit quæ tem
plis debeantur.
Ea tamen ita uſurpabit: ut præ ſe ferat imita
ri templa maluiſſe quam æquari.
Exaggerabitur templorum mo
re.
Sed ei ex aggeris altitudine quæ templis debeatur adi
metur octaua: in qua uenerationis gratia cedat digniori:
tum et cætera quæ ornamento adhibebuntur / nequicquam
eam habebunt grauitatem / quam habeant quæ templis im
ponantur.
Præterea inter baſilicam atque templum hoc in
tereſt quod eam quidem propter frequentiam prope tumultu
antium litigioſorum / et propter uſum litterarum recogno
ſcendarum / ſubſcribendarumque eſſe oportet itionibus per
quam
expeditam / et apertionibus uehementer illuſtrem: pro
babiturque: ſi ita erit parata ut quam patronos clientes ue ſuos
quæſitum aduenerint: ubi ſint primo aſpectu repertum ha
beant.
His de rebus columnæ iſtic cum rariores exigun
tur: tum et arcuata maxime condecent: et trabeatas eti
am non recuſant.
Sed baſilicam ſic diffiniemus: ut ſit ea
quidem perampla / at que admodum expedita quædam am
bulatio circumſpecta ſub tecto porticibus intimis.
Nam eam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index