Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
prohibeat ingreſſum, aut exitum aquæ, vel aeri; tan­
dem
aptetur tenuiſſimum filum æneum CFE, diuisum
in particulas æquales, ſeu gra­
99[Figure 99]
dus.
Poſtea in fundo vaſis D in­
cludantur granula exigua plum­
bi quouſque vniuerſam ampullam
CAB deprimant infra aquæ libel­
lam PR, ita tamen vt ampullą
CB non pertingat ad fundum va­
ſis Q, ſed innatet, & ſecetur fi­
lum æneum CE à libella aquæ
PR in aliquo eius puncto inter­
medio F.
His præparatis debent
tres prędictæ ampullæ tempera­
ri in eodem loco, & eodem vaſe aqueo, impleantur­
que aere eiuſdem cubiculi ad radicem turris, vel mon­
tis
poſiti, & in hiſce omnibus notetur ſignum fili F,
quod aquæ ſuperficiem tangit, & adhibitis vulgari­
bus termometris notetur gradus caliditatis tùm ae­
ris cubiculi, tùm aquæ eiuſdem vaſis.
poſtea duæ am­
pullæ tranſportentur vna ad ſummitatem alicuius tur­
ris vel montis, reliquare ponatur medio loco inter sum­
mitatem
, & radicem, ſeu baſim eius, & ibidem ape­
riantur, vt raritatem aeris montani acquirant (arti­
ficiosè aere temperato ſi opus fuerit vt ad eumdem
caliditatis gradum reducantur, quem in cubiculo ha­
buerat;) poſtea denuò ampullæ claudantur, atquę
intra idipſum cubiculum aſportentur, & ibidem in­
tra aquam demerſæ, apparebunt differentiæ à primą

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index