Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 303 > >|
1ex vi præciſæ grauitatis, quæ ſanè vbi primò ſolum vel de­
tinens quippiam attingeret, ſiſteret, nec ſineret graue ipſum
rurſus attolli.
Contra verò admiſſa productione impetus in
deſcenſu illorum, cum hic ſucceſsiuè intendatur in progreſ­
su, facilè intelligitur magis ea reſilire iuxta maiorem impe­
tum acquiſitum in maiori via.
Quod ſi dicas impetum ad
reſiliendum produci ab ipſo plano, vel ſolo in pilam luſoriam,
vel decidens quodlibet corpus, quod reſilit: hoc in primis
expreſsè eſt contra Ariſtotelem 8. phyſic.
tex. 32. Qui
ſphæram ait à proijciente, non à pariete virtutem accipere
ad reſiliendum: nec minus contra experientiam cum teſta
impetu lata, & obliquè in aquarum ſuperficiem incidens,
longius inde reſiliat, tametſi paruam, aut nullam in fluido
corpore adinuenerit reſiſtentiam, nullumque propterea pro­
prii impetus acquiſierit incrementum.
Corpus enim quod
ſeritur, aut percutitur à proiectis, repellere illa dicitur non
producendo, nec augendo, ſed retorquendo in eis impe­
tum incuſſum à proijciente.
Item non ſatis intelligitur im­
pulſum ad reſiliendum effici abſque motu locali impellentis
ſicut in reliquis omnibus impulſibus experimur.
Probaturque
ex receptiſsimo illo Ariſtotelis axiomate, quod nullum
moueat niſi commotum, vt quæſt.
33. explicabitur.
Præterea videmus corpus fune appenſum huc atque il­
luc circumferri, per vnum quippe arcum deſcendendo, ac
per alium aſcendendo: ſed nequit aſcendere virtute graui­
tatis, qua ſolùm poteſt deſcendere: Ergo neceſſariò conce­
denda eſt alia virtus motiua, qua poſsit aſcendere; & hanc
vocamus impetum.
Qui cum à nulla alia cauſa tunc poſsit
oriri, remanet, vt producatur ab eodem corpore agitato in
ipſo deſcenſu virtute ſuæ grauitatis, quæ eſt illi ratio princi­
paliter agendi, vt infra rurſus patebit.
Neminem denique fugit celſis ex cacuminibus montium
cadentia ſaxa diſcindi per aera, nullis alijs illiſa corporibus;
& aquam ſupernè cadentem in progreſſu magis ac magis
d uelli, & in guttas reſolui.
Quod abſque impetu ab eo­
dem graui producto non poteſt intelligi; Cum aer nec ſaxa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index