Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 1055 > >|
1
aliquę præter naturam agitantur, cùm in eo motu graues attolli, leues autem ſæpiſsimè deprimi
contingat.
Proinde motus animalis eſt ab animo etiam tanquam naturam. Ad hoc forſitan dici
poſſet: cęlum quoque numerari in ſubſtantiis naturalibus, neque tamen formæ beneficio, ſed ma­
teriæ, quia non dubitatur à Peripateticis, formam cęli non eſſe naturam.
Sic ergo dicet aliquis,
animal fore ſubſtantiam naturalem propter materiam, non autem propter formam.
At verò cùm
diſtinguatur natura à cęteris principiis, ex certa quadam ratione efficiendi motum: hęc verò ani­
mo communiter ineſſe queat: non video, cur animus non ſit omnino natura.
ita enim animus
eſt ratio, per quam mouetur animal, ſicuti forma in elementis, ſiue ſit, vt id à quo, ſiue vt id per
quod mouetur, aut elementum, aut etiam animal, aut ſimul vtroque modo, poſthac intelligetur.
hîc enim refert nihil, vtromodo efficiat motum, quòd mouendi facultas fortaſſe præſtantius in­
animo reperiatur.
Nanque vt 2. de Animo concluſum eſt, quo aliquid agimus eſt duplex, primò
aut non primò, quò verò primo ideſt forma, talis autem eſt animus.
Ita & quo mouentur cor­
pora naturalia duplex eſt primo & non primo: hoc materiæ quidem eſt, illud formæ quæ ſunt na­
turæ; communis igitur ratio animi & naturæ.
Idcirco probabilius exiſtimo defendi poſſe ani­
mum etiam in naturis eſſe reponendum; tametſi ea non eſt natura ſimpliciter, ob rationeis va­
rias quibus efficit motum, & functoneis in animali.
nam ea vis eſt naturæ, vt ad parteis æquè per­

tineat atque ad totum: efficiat motum vniformen, & in toto ſimilem, actuſque.
ſui radiceis agat in
re mobili.
contra: animus ſit forma totius, motus animi difformis, non idem in omnibus anima­
lis partibus, cùm ex iis aliquę ſecundùm naturam, aliæ præter naturam moueantur, & motus om­
nis ab alio, nempe per contiguitatem obeatur, & ab vna prima parte per inſtrumenta quędam con­
municetur
.
quamobrem appellatur hic organicus. Sed cùm etiam is motus ſit habentis talem
formam, quatenus huiuſmodi; non ſolum ab ea forma, verùm etiam ſecundùm eam formam, quod
ſanè proprium eſt illius formę quæ verè natura putatur, id quod infra certius explicabitur: ea dif­
ferentia inter animum & naturam ſimpliciter intercedet, quòd animus ſimul erit forma, & effi­
ciens in animali: forma autem, quę eſt natura, vnam duntaxat obtinebit rationem in illo in quo
eſt, non autem efficiet motum.
Quoniam verò ibi adeſt intrinſeca inſtrumentorum ratio: eaque.
ſi inter ſe ordinata fuerint; ſic habent, vt poſterius ſit tanquam finis prioris, ſeu potius actio po­
ſterioris ſit finis alterius actionis, vti dictum eſt ex 2. de ortu anim. etiam in eodem ad numerum
animali, rationem finis animus præſefert, qui cęteroquin in pura natura neceſſariò extrinſecùs eſt.
Attamen vti dictum eſt ſuprà: cùm accipitur animal, pro vt mouetur per animum tali certo motu;

ea eſt natura, illique.
optimè conueniet definitio noſtra. Quatenus igitur animus eſt principium,
ſecundùm quod, eatenus eſt in animali primò.
Nam quod opponunt aliqui eum agere per inſtru­
menta, hoc pertinet ad ipſum, quà mouet vt efficiens: inſtrumenta enim per ſe ad efficientia referun­
tur, & ita erit natura principium primò & adęquatè etiam in animante: vel adęquatione pręſen­
tiæ, quando diuiditur cum ſubiecto, vel adęquatione eſſentiæ, cùm .ſ.
ex aliqua prima parte dat eſſe
ſubiecto toti, vt nulla ſit pars compoſiti, quę non conſecuta fuerit, quòd ſit ab illo principio, licet
cum ipſa principium non diuidatur: qualem docebimus eſſe animum, ſaltem in viuentibus perfe­
ctioribus.
Cur autem non amplectatur artem ſaltandi varia ſcribuntur ab auctoribus. nanque
ita dicebat Auerroës, artem illam eſſe cauſſam quidem actionis, non aut eius rei quæ acta fuerit.
quod ſanè in eum ſenſum arbitror accipiendum, vt poſita differentia quarundam artium quę eſt;
quòd ex actione tantùm conſtet, a nil ab actione relinquat. quod Græci, πράττειν vocant, vel ali­

quid efficiat quod ab actione ſit ſuperſtes, quod iidem dixere ποιεῖν, ſtatuat differentiam inter ar­
teis & naturam, inter eas quidem quæ opus ab actione relinquunt, hoc, quod agunt in materia,
quæ ſubiecto differt, nulla in ipſo poſita propenſione, inter alios autem, quia naturæ motus ali­

qua forma terminetur, quæ ſit permanens.
At mihi hæc differentia non videtur ſufficere tum
quia non omnis motus naturalis terminatur aliquo, quod poſteà factum ſit, vt patet in motu cę­
leſti, qui energia perennis eſt.
Tum etiam, quia licet opus nullum reſtet ex ſaltatione; at neque
id continetur in definitione naturæ, nec proptereà tolleretur, quin & ars illa foret principium mo­
tus intrinſecum, primò & per ſe.
Non deſunt ergo, qui dicant ita de arte ſaltandi, quemadmo­
dum ſolet dici de locutione, quòd ſicuti ipſa partim naturalis eſt, partim à voluntate & arte; vox
enim naturalis eſt, complexio vocum ex inſtituto, ſic motus factus ab arte ſaltandi, tanquam mo­
tus ſit naturalis: ab arte verò, quod ita, aut aliter fiat.
Sed conſidera tu ſaltationis initium: quo
pacto poſsit eſſe naturale, præſertim ſecundùm formam, cùm plerunque non ſaltet animal, & ma­
gno conatu in ſaltando opus ſit, qui mirum in modum naturæ aduerſetur.
Proinde alio modo
ſe habet ſaltandi facultas in iis quę rectà procedunt, velut homines, & in his, quę ſaltando ſolum
mutant locum, ideò in illis erit præter naturam id quod in his eſt ſecundùm naturam.
Ergo mo­
tum illum organicum & ab animo eſſe duco, nulloque.
pacto fieri ab interno principio, cuiuſmodi
nos ſtatuimus eſſe naturam.
Dubitatum quoque eſt de poſtrema definitionis huiuſce particula,
quo pacto natura ſit principium motus & quietis; cùm in quibuſdam, aut nulla quies eſſe poſsit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index