Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1quidem quæ nuda porticibus ſit / magis ad rationes curiæ
et ſenatus pertinere arbitramur quam ad baſilicam.
Et de iſtac
ſuo dicetur loco.
Baſilicas aream habere oportet ita compa
ratam ut ſit earum longitudo ad latitudinem dupla.
Conue
niet etiam habere ambulationem mediam utique et cauſidi
cam liberam et expeditam.
Quod ſi forte cauſidica amota
tantum erit habitura porticus hinc atque hinc ſimplices hunc
in modum finietur.
Latitudo enim areæ diuidetur in partes
nouem: ex quibus dabuntur quinque ambulationi mediæ:
ſingulis autem porticibus binæ.
Tum et longitudo itidem
in partes diuidetur nouem.
Ex his una dabitur ſinui tribu
nalis.
Amplitudini uero tribunalis in faucibus dabuntur duæ.
Sin autem præter porticum addenda erit cauſidica: tunc areæ
latitudo diuidetur in partes quattuor: duæ dabuntur mediæ
ambulationi: ſingulæ autem ſingulis porticibus.
Rurſus
longitudo diuidetur ſic.
Nam ſinus quidem tribunalis ſibi
introrſus capiet curuatura ſui partem longitudinis duode
cimam.
Apertura uero interualli capiet duodecimam bis et
eiuſ inſuper dimidiam.
Latitudo quidem cauſidicæ ſibi par
tem longitudinis areæ capiet ſextam.
Sin autem una et cau
ſidicam et porticus habitura erit duplices: diuidetur quidem
latitudo in partes decem: ex quibus dabis mediæ ambulati
oni partes / tris uero in dextram / et tris alteras in ſiniſtram
occupabunt porticus partitis ſpatiis inter ſe ex dimidia.
At
longitudo quidem diuidetur in partes uiginti: ex quibus da
bitur curuaturæ tribunalis pars una et amplius dimidia.
Aper
tioni
autem ipſius tribunalis dabuntur tris: et amplius etiam
tertia.
Cauſidicæ dabuntur integræ partes nihilo plus tris.
Parietes baſilicarum non erunt quidem craſſi / uti ſunt tem
plorum.
Non enim teſtudinum oneribus: ſed trabibus /
et deliquiis tectorum ſubſtinendis excitantur.
Fient igitur
craſſi ex parte uigeſima ſuæ altitudinis.
Parietum alti
tudo pro fronte ad ſui latitudinem ſpatii addet inſuper di
midiam et nuſquam plus.
In angulis ambulationum porri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index