Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1
Sed ne hoc fortè excidat ſi Globus CGLH deſcendat ex A ad cen­
trum mundi ſeu grauium E, quæri poteſt vtrum omnes partes mouean­
tur ſua ſponte verſus L etiam illæ quæ vltra centrum E proceſſerunt, ſeu
quod idem eſt, vtrum globus CGLH, cuius centrum E eſt coniun­
ctum cum centro grauium E tranſlatus in IFKB eiuſdem ſit ponderis,
cuius eſſet in A. v.g. Reſp. primò globum prædictum, cuius centrum eſt in E, nullius eſſe
ponderis, vt conſtat; nec enim potiùs in vnam partem, quàm in aliam
inclinat.
Reſpondeo ſecundò globum eundem, cuius centrum eſt D ex­
tra centrum grauium E grauitare, quia inclinat verſus E.R eſpondeo ter­
tiò non æqualiter grauitare, ſiue ſit in D, ſiue ſit in A;
quia grauitat per
ſuam entitatem quatenus coniuncta eſt cum inclinatione;
ſed non eſt ea­
dem entitas in A quæ in D cum eadem inclinatione, igitur nec eadem
grauitas;
non enim grauitat inde ſecundum totam ſuam entitatem;
quia ſcilicet ſectio MFNE non poteſt ampliùs grauitare infrà E, quan­
doquidem E eſt locus infimus.
Dices grauitare grauitatione communi. Reſpondeo ad extra conce­
do, ſcilicet ad producendum impetum in corpore quod impedit motum,
ſecus verò grauitatione intrinſecâ; vnde ſi ſuſtineretur globus in F non
ſuſtineretur totus, ſed fortè detraheretur de toto pondere, primò ſectio
MFNE, quæ non grauitat verſus F & altera æqualis quæ ab ea ſuſtine­
retur.
v.g. ſi ſectio OCPD immediatè incumberet ſectioni MFNE,
ita vt corda OP iungeretur cordæ MN;
certè vtraque conſiſteret; dixi
fortè, quia non eſt ita certum, vt videbimus alias.
Dices igitur ſi globus
ille eſſet in centro, minima vi adhibita amoueretur;
igitur idem timen­
dum eſſet de toto terreſtri globo;
ſed noli timere quæſo tàm facilè terræ
motum;
immò ſi globus ille ſemel occuparet centrum E., cum non tan­
tum hemiſpherium GLH contra nitatur GCH;
verùm etiam CGL,
CHL, & infinita alia;
certè vt moueatur vbi ſemel centrum E occupat,
debent tot ferè produci gradus impetus, quot produci deberent vt mo­
ueretur extra centrum, vt probabimus cum de grauitate ſcilicet in tra­
ctatu ſequenti phyſicæ ſingulari: Interim dicendum eſt ſingulas partes
huius globi ſeorſim grauitare, cum centrum occupat, excepto illo puncto
quod in centro eſt.
Theorema 85.
Poteſt, corpus graue deſcendere ad centrum terræ per planum conuexum
quadrantis, ſit enim globus terræ GBCK, centrum A; deſcribatur ex
K ſemidiametro KA quadrans KLA.
Dico quòd corpus graue deſcen­
det per conuexum arcum LVA, non tamen per concauum.
Probatur
prima pars, quia à puncto L per arcum LVA ſemper accedit propiùs ad
centrum A;
igitur per illam deſcendet, quia nulla eſt alia linea minor
dextrorſum;
ſi enim eſſet aliqua, eſſet LCA; quia poſſunt tantùm duci
duæ illæ rectæ breuiſſimæ, quæ terminentur ad puncta LC vt patet;
ſed
LCA eſt maior arcu LVA:
Probatur ſecunda pars, quia ab L in A in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index