Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
231 179
232 180
233 181
234 182
235 183
236 184
237 185
238 186
239 187
240 188
241 189
242 190
243 191
244 192
245 193
246 194
247 195
248 196
249 197
250 198
251 199
252 200
253 201
254 202
255 203
256 204
257 205
258 206
259 207
260 208
< >
page |< < (207) of 389 > >|
259207PARS TERTIA.& ea repulſiva particularum vis imminutis diſtantiis diu perdu-
rat, ac pertinet ad ſpatium, quod habet ingentem rationem ad
eam tanto minorem diſtantiam, ad quam compreſſione reduci
poteſt, &
in qua adhuc ipſa vis creſcit, arcu curvæ adhuc re-
cedente ab axe:
is vero arcus ad axem ipſum deinde debet rue-
re præceps, ut circa proximum limitem adhuc ingentes in eo
reſiduo ſpatio variationes in arcubus, &
limitibus haberi poſſint.
Porro extenſionem tantam arcus repulſivi evincit ipſa immanis
compreſſio, ad quam ingenti vi aer compellitur, qui ut habeat
compreſſiones viribus prementibus proportionales, debet, ut
monuimus num.
352, habere vires repulſivas reciproce propor-
tionales diſtantiis particularum a ſe invicem.
Is autem etiam
in fixum corpus, &
ſolidum tranſire poteſt, quod qua ratione
fieri poſſit, dicam itidem, ubi de transformationibus agemus
in fine.
Ignis etiam eſt fluidum maxime elaſticum, quod vio-
lentiſſimo inteſtino motu agitatur, ac fermentationem excitat,
vel etiam in ipſa fermentatione conſiſtit, emittit vero lucem,
de quo pariter agemus paullo inferius, ubi de fermentatione,
&
emiſſione vaporum egerimus inter ea, quæ ad Chemicas
operationes pertinent, ad quas jam progredior.
11Chemicarum
operationum ge-
nera deduci fa-
cile ex illo par-
ticularum diſ-
crimine: ſin-
gularium effe-
ctuum cauſas
ſingulares mon
poſſe cognoſci
a mente huma-
na.
451. Chemicarum operationum principia ex eodem dedu-
cuntur fonte, nimirum ex illo particularum diſcrimine, qua-
rum aliæ inter ſe, &
cum quibuſdam aliis inertes, alias ad ſe
attrahunt, alias repellunt conſtanter per ſatis magnum inter-
vallum, ubi attractio ipſa cum aliis eſt major, cum aliis mi-
nor, aucta vero ſatis diſtantia, evadit ad ſenſum nulla;
qua-
rum itidem aliæ reſpectu aliarum habent ingentem virium al-
ternationem, quam mutato nonnihil textu ſuo, vel conjun-
ctæ, &
permixtæ cum aliis mutare poſſunt, ſuccedente pro par-
ticulis compoſitis alia virium lege ab ea, quæ in ſimplicibus
obſervabatur.
Hæc omnia ſi habeantur ob oculos; mihi ſane
perſuaſum eſt, facile inveniri poſſe in hac ipſa Theoria ratio-
nem generalem omnium Chemicarum operationum:
nam ſin-
gulares determinationes effectuum, qui a ſingulis permixtioni-
bus diverſorum corporum, per quas unice omnia præſtantur in
Chemia, ſive reſolvantur corpora, ſive componantur, require-
rent intimam cognitionem textus particularum ſingularum, &

diſpoſitionis, quam habent in maſſis ſingulis, ac præterea Geo-
metriæ, &
Analyſeos vim, quæ humanæ mentis captum excedit
longiſſime.
Verum illud in genere omnino patet, nullam eſſe
Chemiæ partem, in qua præter inertiam maſſæ, &
ſpecificam
gravitatem, alia virium mutuarum genera inter particulas non
ubique ſe prodant, &
vel invitis incurrant in oculos, quod qui-
dem vel in ſola poſtrema quæſtione Opticæ Newtoni abunde
patet, ubi tam multa &
attractionum, & vero etiam repulſio-
num indicia, atque argumenta proferuntur.
Omnia etiam ge-
nera eorum, quæ ad Chemiam pertinent, ſingillatim perſequi,
infinitum eſſet:
evolvam ſpeciminis loco præcipua quædam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index