Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1diſrumpere magis quàm lana; nec aquæ partes diſcontinua­
re valeat potius in progreſſu, vel fine, quàm in principio ca­
ſus quando non eſt adhuc ipſe deorſum commotus.
Hinc
enim obſeruare eſt, aquam per Epiſtomium fluentem, vel
aliquod foramen, nullo pacto ſub initio ab aere diuelli, quò
magis tamen deſcendit, magis extenuari, ita vt pyramidis
figuram referat.
Nam quantò magis à foramine elongatur
tantò velocius cogitur moueri, quod eſt in eodem tempore
maius ſpatium non ſolum percurrere, ſed etiam occupare.
Fierique non poſſet ſeruando continuationem, eandemque
craſsitiem quam prius.
Vnde ſucceſsiuè creſcente veloci­
tate, creſcit extenuatio ad occupandam maiorem longitu­
dinem ſpatij, quouſque deperdita continuatione in guttas
reſoluatur.
Itaque aquæ diuulſio, ac diſcontinuatio, ſicut
& ipſa maior veloçitas caſus, cum non proueniat ab aere
intermedio, nec immediatè ab ipſa grauitate eodem pacto
ſe habente, remanet vt proximè oriatur ex impetu iugiter
aucto, quo partes aquæ ſucceſsiuè ſemper magis vrgentur.
Nec obſtat qualitatem impetus eſſe præter naturam gra­
uium ad hoc, vt dicamus ab ipſismet per motum naturalem
deorſum tendendo produci.
Quandoquidem multa per
accidens producuntur à cauſis naturalibus, quæ illis con­
ueniunt præter naturam.
Vt cum per motum localem pro­
ducitur in ſe calor ab aqua, vel ferro, quibus conuenit præ­
ter naturam; ſicut & præferentia localis in ſpatio à centro re­
motiori, quæ producitur ab eiſdem grauibus ſurſum ten­
dentibus, at que promotis; & ſimilia.
Nec tandem ſequitur, quod ſi talis impetus à deſcenden­
te graui produceretur, natura ſua tenderet in eundem Io­
cum in quem tendit grauitas, à qua propterea non ſatis poſ­
ſet diſtingui.
Porrò determinatio qua impetus tendit in
hunc potius quàm illum locum, pendet à dirigente, vel im­
primente, atque adeo non niſi per accidens ei conuenit, &
ab extrinſeco.
Vnde ſicut indifferens eſt ex natura ſua, vt
producatur à proijciente, vel à graui deſcendente, aut leui
aſcendente: ita pariter eſt in differens ad tenden dum potius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index