Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 283 > >|
1
Et hic huius tertij Libri finis eſſet; niſi ſecundo iam im­
preſſo, alia quædam via magis naturalis me ad conoidis hy
perbolici centrum grauitatis reduxiſſet.
Ea igitur in ſecun
dum librum aliàs inſerenda, nunc in ſequenti appendice
ſeptem propoſitionibus expoſita, per ſectionem prædicti
conoidis in conoides parabolicum eodem vertice, & circa
eundem axim, & reliquam figuram ſolidam, abſque com­
poſito ex duabus figuris circumſcriptis, quæ ex cylindris
componuntur, propoſitum concludat.
APPENDIX.
PROPOSITIO I.
Si ſint octo magnitudines quaternæ
totæ, & ablatæ proportionales, fue­
rint autem, & primarum vtriuſque
ordinis ablatæ ad reliquas propor­
tionales; erunt vtriuſque ordinis re
liquæ proportionales.
188[Figure 188]
Sint octo magnitudines quaternæ
proportionales, ac primi quidem ordi­
nis totæ, vt AB ad CD, ita EF ad
GH: ſecundi autem ordinis ablatæ, vt
B ad D, ita F ad H: ſit autem vt B
ad A ita F ad E.
Dico & reliquas
eſſe proportionales, videlicet vt A ad
C, ita E ad G.
Quoniam enim com
ponendo, & conuertendo eſt vt A ad
AB, ita E ad EF: ſed vt AB ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index