Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
1gnorum ignem noctu ſolo ſplendore, ſed abſque

calore refert.
Eiuſdem fermè generis ignis ve­
ri eſt Helenæ ſidus circa malum nauis, quod
cadens etiam ænea vaſa colliquat, certus
ſubmerſionis nuncius.
Nam ſolùm in gra­
uibus accidit tempeſtatibus, nec niſi craſſiſ­
ſimo ſpiritu & magna ventorum vi vapor
ille cogi poteſt in naui, & ardere ſimul vn­
de etiam imminentem nunciat perniciem.
Velut è diuerſo Caſtoris olim ac Pollucis,
nunc Petri & Nicolai diuorum numina, ſeu
potiùs lumina gemina.
Nonnunquam in Ocea
no terna, imò ibi frequentius quàm gemina,
ob maioremc concuſſionem.
Vocant tunc ea,
Diui Nicolai, Helenæ, & Claræ, ſignificato
deducto à claritate, ab antiqua ſuperſtitione
ſideris Helenæ, & quòd Nicolaus ex qua­
dam hiſtoria nauigantibus præeſſe credatur.
In mediterraneo autem mari ſolùm gemi­
na, & plerunque in rudentibus, ex vnoque
in alterum, velut aues cum quodam ſono
ſalientia, finem tempeſtatis, nec non ſe­
curitatem oſtendunt.
Sunt enim vapores
rudentibus hærentes, qui ſucceſſu temporis,
igne ex altero in alterum tranſeunte, ſpe­
ciem cerei accenſi præbent.
Indicant autem
ſalutem, quòd parui ſint, quòd minimè len­
ti, in vnum enim coiſſent, quodque breui
abſumantur ſinguli: quanquam falſa ima­
gine ſaliendi, qui plures ſunt, plerun­
que duos referant, cùm ſucceſſu multi
continuò ſpeciem vnius diuturnioris effi­
ciant.
Ignis inno­
xius plan­
tis.
Helenæ ſidus
quòd ſub­
merſionem
nauium
nunciat.
Folium mo­
tus quomo­
do.
Diximus hucuſque de igne, folliumque
interim vtilitatem adiunximus: par verò
videtur vt etiam motus rationem adiicia­
mus: ſiquidem, vt diximus, nihil egregium
fit ab igne qui follibus non iuuetur.
Du­
plures illos eſſe oportet, ſeu duo ſint, ſeu
quatuor, ſeu plures, vt opera nunquam in­
termittatur.
Horum motus alternis vicibus
variatur, ac miſtus planè eſt, ex violento,
quo aperiuntur, & aërem trahunt: & na­
turali, quo ſpontè decidentes conceptum
iam aërem exprimunt.
Manifeſtum eſt au­
tem, quòd quò celerius expreſſerint, eò
acrius ignem impellere: ob hoc ponderi­
bus ea onerant.
Sed quia quæ grauia ſunt
non facilè nec celeriter attolluntur, ideò
magnis rotis & magno aquarum impetu
machina illorum voluenda eſt.
His igitur
cauſis manifeſtum eſt, non poſſe glaciem,
etſi frigidiſſima ſit, tantùm lædere frigidita­
te, quantum ignis calore.
Nam vt ignis mo­
tu omnia penetrat, introituque prius diſſi­
pat ipſa, quàm vrat, ſic glacies quiete qua­
dam conſtat & craſſa ſubſtantia, quibus fit,
ne omninò poſſit penetrare quicquam.
Quòd enim glacies non minus frigida ſit
quàm calidus ignis, oſtendit experimen­
tum.
Nam ſi ligno aut lateri ardenti, glaciei
tantundem imponas, non celeriùs glacies
diſſoluetur, quàm extinguatur ex toto ignis.
Nam vt ignis motu & tenuitate magis pe­
netrat, ac facilius corrumpit & depaſcitur
quàm glacies: indicioque eſt, introitum &
ſubtilitatem horum effectuum mirabilium
eſſe cauſas, quòd quæ penetrabilia non ſunt,
vt aurum & adamas, ab igni non abſumun­
tur neque vtuntur, nec omninò verè ignea
dici poſſunt: ita glacies denſitate ſua &
quiete magis reſiſtit, & diutius permanet.

Vt enim ignis ſemper fit, ſic glacies eadem
manet, & multis annis quandoque durat in
gelidis ſub Vrſa montibus, ſicut & nix.
Ergo
glacies ac ignis penitus contraria ſunt.
Ignis
enim calidiſſimus, tenuiſſimus, celerrimi mo­
tus, ac qui facilè omnia inuadat, & momen­
to maneat ſolùm: at glacies frigidiſſima,
denſiſſima, quieta omninò, lenti progreſſus,
& maximè diuturna.
Ignis cur
magis calore
lædat, quàm
glacies fri­
gore.
Ignis &
glacies pe­
nitùs con­
traria.
Ergo magnæ quæſtionis iam ſolutio ex

his emergit, ſcilicet, an ignis hic noſter ſub­
ſtantia ſit, an accidens.
Si enim ſubſtantia
foret, videbatur durum, quonam pacto in
candenti ferro duæ eſſent ſimul ſubſtantiæ
mutuò penetrabiles, ignea atque ferrea: tum
verò ſi altera diſſoluatur, vtpote ferrea ſub­
ſtantia, dum ignem concipit, fiet corruptio,
dum extinguitur ignis generatio fieri dice­
tur, quod perabſurdum eſt.
Si verò aerem
ſolùm qui intus eſt ardere latere ardente di­
cas, non diſſolueretur ſubſtantia ligni in
cineres, nec ferrum deterius adeò euaderet:
igitur humidum proprium ferri, dum later
ferreus accenſus eſt, ardet.
Quòd ſi omni­
nò ignis accidens eſt, quomodo ſubſtan­
tiam immutat lignorum in cinerem, ac fer­
rum omniaque fermè abſumit?
Itaque ( vt
dixi ) hic ignis nihil aliud eſt, quàm ſum­
ma caliditas cum ſiccitate iuncta.
Nec ſub­
ſtantia dici poteſt, niſi vt glacies, ſi pro re,
quę gelu concreta eſt intelligatur, ita ignis pro
re ipſa quæ ardet.
Ignis igitur accidens om­
nino eſt, atque caliditas cum ſiccitate ſum­
ma, inhæretque ſubſtantiæ ſemper quemad­
modum reliqua accidentia: non igitur ele­
mentum eſſe poteſt, quod & ſuperius de­
monſtrauimus.
Nam naturæ principium ca­
ſu quodam conſtaret, ac pabulo incerto cir­
cumferri oporteret, imò eadem ratione gla­
cies aliud eſſet elementum.
Quòd ſi elemen­
tum aliud eſt ignis, ſiquidem æqualiter cali­
dus eſt ac hic, aut magis, igitur & ille pa­
bulò indigebit, quoniam paſci neceſſe erit:
vnde igitur tantæ moli pabulum?
Si verò
minus calidus eſt, ceſſat ratio ob quam ſta­
tuebatur elementum.
Siquidem ob hoc ele­
mentum ignis poſitus fuit, quòd eſſet ſub­
ſtantia calidiſſima quædam ac ſicciſſima,
vtranque habens harum qualitatum, vel al­
teram ſaltem perfectam: at non habebit,
cùm iam conſtet hunc ignem illo eſſo longè
calidiorem, ſicciorem, ardentiorem, ac ma­
gis penetrabilem.
Ignis quid
ſit.
Sed & alterius dubitationis clara ſolutio

emergit, an ſcilicet ignis igne calidior ſit?
Conſtat autem, quòd non ob ſolam mate­
riam ignis calidior euadit, vt qui in ferro
eſt, eo qui in palea, & qui in quercus lignis,
eo qui in ſalíginis, ſed velut in glacie quæ­
dam vix coacta eſt, alia dura, alia prædura,
ita ignis quidam vix eſt ignis, vt cùm cande­
re ferrum incipit: alius candidor, alius ſplen­
didiſſimus.
Cùm enim accidens ſit, augeri ac
minui poteſt.
Itaque ignis igne validior

euadit ſex modis.
Natura, vt diximus:
ardentior enim celerius exurit ac ma­
gis.
Materia, vt qui in ferro ſedem ha­
bet, eo qui in ſtipulis.
Motu, nam magis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index