Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 158 > >|
1tuus vnà cum illo transferatur; neque proinde vl­
lam diuerſitatem, locive mutationem obſeruare in
illo potes, quatenùs nihil in ipſo eſt, quod eiuſdem
motus particeps non ſit; ita reſpiciendo in lembum
alium pari velocitate, & è regione tui tranſlatum, non
iri obſeruatum à te eius motum, quia vterque mo­
tus ob æqualitatem pro eodem habetur, quatenùs
oculus vnà tranſlatus eandem ſemper diſtantiam, nul­
lamque ſitus mutationem, diuerſitatemve attendit.
Hac ratione fiet, vt ſi lembus ille te procedente
quieſcat, tu tamen illum moueri credas, tuum verò
quieſcere; quia oculus cùm tuo tranſlatus, motum
ipſius obſeruare non poteſt; intereà verò diuerſita­
tem in ſitu alterius attendit; quare & moueri illum
iudicat (loquor vulgari modo de iudicio ſenſus.)
Quòd ſi ille ex aduerſo tibi occurrat, & pari veloci­
tate cum tuo moueatur; tum ipſe videbere ſemper
cum tuo quieſcere, ille verò apparebit ferri duplò
velociùs, quàm reuerâ feratur; quia nempe præter
motum illius, oculus tuus affingit ipſi motum tui pro­
prium; quandò apparet oculo perinde loca commu­
tare, ac ſi te quieſcente moueretur duplò velociùs,
quàm moueatur reipſa.
Ex hoc demùm capite eſt,
cur accedentibus ad portum, videatur portus ad nos
immotos accedere: cur dum portu prouehimur, ter­
ræque, vrbeſque recedere videantur; cur dum ripam,
littus, immotaque alia prætergredimur, illa videan­
tur prætergredi, nobis quaſi immotis: neque iſta mo­
dò euenire deprehendantur ex lembo, aut quovis
alio nauigio: ſed etiam ex curru aut quacúmque re,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index