Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1conſtituendam uel componendam: ne quid omnis decoris conatu
occupato / alteræ penitus neglectæ relinquantur: Sed inter ſe ita
conueniant / ut inde unum integrum recteque conſtitutum corpus
magis quam diuulſa et diſſipata eſſe membra uideantur.
Cæterum in
membris conformandis modeſtiam nature imitari oportet: Neque
enim uti in reliquis / ſic et in hac re non magis ſobrietatem laudamus
quam profuſam edificandi libidinem uituperamus / modica eſſe opor
tet membra: et ad rem qua de acturus ſis neceſſaria / Nam edificandi
omnis ratio / ſi recte proſpexeris / a neceſſitate profecta eſt: Eam a
luit commoditas: uſus honeſtauit: ultimum fuit ut uoluptati pro
ſpiceretur: tam & ſi nunquam ab immodicis omnibus ipſa uoluptas
non abhorruit.
Erit ergo eiuſmodi ut membrorum in ea nihilo plus
deſideretur quam quod adſit: et nihil quod adſit ulla ex parte impro
betur.
Neque item omnia unica tantum linearum ductione e termi
natione perſcribi uelim ita ut nulla re inter ſe differant: Sed alia
delectabunt ſi maiora ſint / alia conferent ſi minora ſint: Alia ex
iſtorum mediocritate laudem aſſequentur: Ergo placebunt herec
tis conſtitutæ lineis: hæ alteræ flexis: ac demum aliæ utraque linea
rum ductione præfinitæ comprobabuntur: modo id ſerues / quod
ſepe admoneo / ne in id uitium incidas: ut feciſſe monſtrum in pa
ribus aut humeris aut lateribus uideare.
Condimentum quidem
gratiæ eſt omni in re uarietas ſi compacta et confirmata ſit mutu
a inter ſe diſi antium rerum parilitate eadem ſi inter ſe diſſoluta
et diſconuenienti quadam diſparitate diſcreparint / erit ea quidem
abſurdiſſima.
Nam ueluti in lyra cum graues uoces reſpondeant
acutis: et mediæ inter utraſque ad concentum intentæ reſonant: fit
ex uocum uarietate ſonora et mirifica quædam proportionum equa
bilitas / quæ maiorem in modum oblectet animos atque detineat: Ita
et quibuſque reliquis in rebus euenit: quæ quidem ad mouendos /
habendoſque animos faciant.
Ceterum hec pro ut ferat uſus atque com
moditas
atque et peritorum laudata conſuetudo exequanda erunt: Nam conſu
etudini quidem inpleriſque uel repugnare gratiam tollit / uel aſſen
tiri emolumento eſt: atque egregie conducit: Quando ita ceteri pro
batiſſimi architecti facto atteſtari uiſi ſunt / hanc ſeu doricam /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index