Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (12) of 795 > >|
2612DISSERTATIO perflato, nec plus diſtent, quam ut in ſe agere queant; ambæ ſcaphæ
ſibi adnatabunt, &
ſibi in medio quodam intervalli puncto occur-
rent;
quod accurate medium fuiſſet, ſi tum ſcaphæ, tum Magnetes
ejusdem ponderis &
magnitudinis fuiſſent.
Attingent ſe ſcaphæ in aliquibus punctis, in quibus contactus ſem-
per repetetur, quotieſcunque ambas a ſe removeris.
Invertatur au-
tem alterutra Scapha, ut latere priori oppoſito Magnes Magnetem
reſpiciat, a ſe invicem ambo recedent, atque æquali velocitate fu-
gient:
Spectari iidem effectus facilius poſſunt hoc modo: Vide Tab.
I. Fig. I. Magnes C funi alligatus ſuspendatur ex Bilancis brachio
B, factoque æquilibrio cum pondere Lanci A impoſito, infra C ali-
us ponatur Magnes D;
illico cum impetu ruit C verſus D, elevat-
que pondus A, haud aliter ac ſi gravitatem, ſimilemve impetum ſibi
conciliaſſet.
Quod ſi converteris Magnetem D, ut oppoſito latere reſpiciat C,
fugit a D, adſcendit, ſeſe quaſi leviorem reddit, nec ad æquilibri-
um pervenit unquam, niſi vel pondere aggravetur, vel D removea-
tur:
quod ſi D ponatur in ſuperiori loco E, iterum accedit Magnes
C ad E, ſed converſo Magnete E, recedit C deſcendendo in locum
inferiorem, quam ubi æquilibrium fecit.
Ex hiſce binis igitur effe-
ctibus, quos edunt in ſe Magnetes, manifeſto liquet, eos in ſe agere,
actiones mutuas eſſe æquales, &
proinde Reactionem dari æqualem
Actioni.
Hæc Magnetis vis in admirationem rapuit Plinium, qui Lib. 36.
cap. 16. in hæc verba erumpit: Quid Magnete mirabilius, aut qua
in parte Naturæ major improbitas?
dederat vocem ſaxis reſponden-
tem homini, ſed quid Lapidis rigore pigrius?
ecce ſenſus manusque
tribuit illi:
quid Ferri duritie pugnacius? ſed cedit & patitur mo-
res:
trahitur namque a Magnete Lapide, domitrixque illa rerum
omnium materia ad inane neſcio quid currit;
atque ut propius ve-
nit, aſſiſtit, teneturque, &
complexu hæret. Quando etiam Tha-
les Mileſius ad Magnetis operationes quondam attendebat, quæ ad-
miranda varietate ſuum percellebant animum, neque ab externa pro-
ficiſci cauſa videbantur, Animam Magneti attribuere non dubitavit,
ſecumque conſentientem in eadem ſententia poſtea habuit Scaligerum.
Cognito Magnetum verſus ſe invicem acceſſu, indagandum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index