Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Admistum quoniam simul est in rebus inane.
At contra si mollia sint primordia rerum;
Unde queant validi silices, ferrumque creari,
Non poterit ratio reddi: nam funditus omnis
Principio fundamenti natura carebit.

Sunt igitur solida pollentia simplicitate;
Quorum condenso magis omnia conciliatu
Artari possunt, validasque ostendere vires.

Denique iam quoniam generatim reddita finis
Crescendi rebus constat, vitamque tuendi:
Et quid quaeque queant per foedera naturai,
Quid porro nequeant, sancitum quandoquidem extat:
Nec commutatur quidquam, quando omnia constant
Usqueadeo, variae volucres ut in ordine cunctae
Ostendant maculas generalis corpori inesse:
Immutabile materiae quoque corpus habere
Debent nimirum.
nam si primordia rerum
Commutari aliqua possent ratione revicta:
Incertum quoque iam constet, quid possit oriri,
Quid nequeat; finita potestas denique cuique
Qua nam sit ratione, utque alte terminus hereat;
Nec toties possent generatim saecla referre
Naturam, motus, victum, moresque parentum.

Tum porro, quoniam extremum quoiusque cacumen
Corporis est aliquod, nostri cernere sensus
Iam nequeunt; id nimirum sine partibus extat,
Et minima constat natura: nec fuit umquam
Per se secretum, neque post hac esse valebit;
Alterius quoniam est ipsum pars: primaque & ima,
Inde aliae, atque aliae similes ex ordine partes,
Agmine condenso naturam corporis explent.

Quae quoniam per se nequeunt constare, necesse est

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index