DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 288 > >|
1centrum grauitatis, vt in F; cum ex
puncto F verſus D ſit deſcenſus, at
verò verſus B aſcenſus.
quare pun­
ctum F deorſum mouebitur.
& quo
niam per rectam lineam in centrum
mundi moueri non poteſt, cum à
puncto C immobili propter lineam
CF prohibeatur; deorſum tamen
ſicuti eius natura poſtulat, ſemper
mouebitur.
& cum infimus locus ſit
D, per circumferentiam FD mouebi
tur, donec in D perueniat, in quo
ſitu manebit, ponduſq; immobile exi
5[Figure 5]
ſtet.
tum quia deorſum amplius moueri non poteſt, cum ex pun­
cto C ſit appenſum; tum etiam, quia in eius centro grauitatis ſuſti
netur.
Quando autem F erit in D, erit quoq; linea FC in DC,
ſimulq; horizonti perpendicularis.
pondus ergo nunquam mane
bit, donec linea CF horizonti perpendicularis non exiſtat. quod
oſtendere oportebat.
quod
oſtendere oportebat.
Supp. 3. huius.
Ex hoc elici poteſt, pondus quocunq; modo
in dato puncto ſuſtineatur, nunquam manere; ni
ſi quando a centro grauitatis ponderis ad id pun
ctum ducta linea horizonti ſit perpendicularis.
Vt iiſdem poſitis, ſuſtineatur
pondus à lineis CG CH.
Dico
ſi ducta BC horizonti ſit perpen­
dicularis, pondus A manere.
ſi verò
ducta CF non ſit horizonti per­
pendicularis, punctum F deorſum
vſq; ad D moueri; in quo ſitu pon­
dus manebit, ductaq; CD horizon
ti perpendicularis exiſtet.
quæ om­
nia eadem ratione oſtendentur. 6[Figure 6]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index