Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (20) of 131 > >|
2620HERONIS
Sit prochyta A B diaphragma ha-
13[Figure 13] bens medium C D:
& in diaphra-
gmate juxta ventrem vafis foramina
inſtar cribri, in orbem diſpoſita, u-
bi punctum E in loco autem ſecun-
dum diametrum in ipſo diaphra-
gmate ſit foramen rotundum F, per
quod tubus impellatur F H K dia-
phragmatico arctatus, &
à fundo
prochytæ parum diſtans, ubi G.
Al-
terum vero ipſius oſculum H ſimul
perforetur cum latere prochytæ ſub
auricula, cui coagmentetur, exiſtens
cavum, habenſque foramen in par-
te exteriori auriculæ K.
Quod qui-
dem cum opus fuerit, digito com-
prehendimus.
Si igitur comprehen-
dentes ſpiraculum K, ut dictum eſt,
aliquod humidum in prochytam in-
fundamus, manebit illud in loco
ſupra diaphragma, cum non poſſit
per cribrum in locum inferiorem
deferri:
non poteſt autem, propter-
ea quod non alium habet egreſſum, præterquam eum, qui fit per ſpira-
culum K.
Cumigitur remittemus ſpiraculum, tunc humidum in locum
inferiorem deſcendit:
& plus continebit prochyta: itaque ſi prius infun-
dentes vinum ita ut repleatur locus C B D, comprehendamus ſpiraculum,
&
aquam infundamus, non commiſcebitur ea cum vino, ſed cum pro-
chytam converterimus, puram aquam emittet:
cum vero remiſerimus
ſpiraculum aqua adhuc fluente ſimul fluet &
vinum; propterea quod in lo-
cum exinanitum aër per ſpiraculum ſuccedet, poſtea vinum purum emit-
tetur:
licet autem & prius infuſa aqua, ſpiraculoque comprehenſo vi-
num infundere, ita ut aliis quidem vinum purum, aliis mixtum, aliis ve-
ro cumilludere velimus puram aquam emittet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index