1philoſophia naturali, quòd ab Ariſtotele crebrò pręceptum & celebratum eſt, ſtandum eſſe iu
dicio ſenſus. Etenim etſi generale eſt in omni contemplatione ſenſus officium: quia nihil eſt in
phantaſia mentéue quod fores ſenſuum non pepulerit, ſiue ex toto, vt in vera phantaſia, ſiue ex
parte, vt in fictione chimęræ, ſiuè proximè & per ſe, vt plenum, ſiue per aliud, vt inane, ac cuiuſque
rei ſenſu deficiente, eiuſdem quoque in ſcientia deficies, nec niſi de nomine diſputatio fieri poſsit.
At hoc in phyſiologia potiſsimè requiritur. Nam ſi philoſophus naturalis in rerum ſenſilium con
templatione verſatur, earum verò nullus melior iudex eſſe poteſt quàm ſenſus a profectò maxi
mum ſenſus habebit in hac philoſophia momentum, vſque adeò, vt qui rerum illarum, quæ ſic
euidentes & perſpicuæ ſunt, velut illud eſt, quòd ſit motus, demonſtrationem quærit, quæ do
ceat eſſe motum, non poſsit diſcernere id, quod per ſe ipſum votum eſt ab eo, quod eſt per ſe ob
ſcurum, nec perſpicere, cùm cuiuſque rationis antecedens notius eſſe oporteat eo, quod ſequitur;
nihil occurrere poſſe, quod fit eo notius, quod ipſe conſequens facit, idcirco ſic mente obcęca
tus eſt, vt neſciat quid admittat aut reſpuat demonſtrationem. b Propterea cum eo compara
tur, qui cæcus eſt ab ortu; cum enim colorum vires ignoret, ſiquando diſſerat de illis, ſolùm no
mina ponit in medio; quorum nomina ſint nota, prorſus ignorat. itaque & ille qui demonſtratio
nem requiret eius quod quippiam moueatur, nominis ſolius habebit rationem, nec quid eo no
mine ſignificetur, vtique nouerit. qui certè ſi noſſet; tantum abeſt, vt illa demonſtrare conare
tur, vt potius in aliorum demonſtratione vſurparet. Multo maior error committetur, ſi ratio
rei veſtigabitur, cuius oppoſitum ſenſus iudicabit, vt illi fecere, qui vniuerſa quieſcere profiteban
tur, eiuſque. euenti rationes indagabant. c multo enim melius nos habemus ad hęc, quæ monſtrat
ſenſus, quàm ſi vlla ratio ad id oſtendendum accommodari poſſet, atque is qui ita progreditur,
male iudicat, quid melius peiuſúe ſit, quid credendum, & non credendum, nec principium di
ſtinguit ab eo quod non eſt principium, d & in ſumma rerum ignoratione verſatur. Etenim ad ali
quod primum aſcendendum eſt, e quod in alia notiora diſſolui nequeat, vnde fides in aliorum
confirmationem ducatur aliter, vel ex infinitate principiorum vniuerſa ſcientia funditus euerte
retur, aut exordiatur ab ignoto. f Hoc verò primum dictatur à ſenſu. Quamobrem qui magis ver
ſati ſunt in naturalibus magis recipiunt principia quæ cum rerum natura conſentiant, & valde
accommodata ſint ad efficiendam ſcientiam. ſuppeditat enim copia multarum demonſtratio
num, quarum auxilio rem introſpiciant. eaque diligenter animaduerſa, conſiderata tarditate
iudicium faciant cum ceteroquin illi qui dimiſſa rerum obſeruatione ſolam rationem perſe
quuntur pauca reſpicientes de rebus obſcuriſsimis ex tempore temereque effutiant. g Siquidem
conſentaneum ſit iudicare ex euentis, & ex fine potiſsimum. Atqui finis ſcientiæ naturalis eſt
eorum ſpeculatio, quæ ſemper proprie ſenſui ſe obijciunt. h quod cum illi non intueantur. in peſ
ſimos errores inducuntur. Itaque illa ponenda in hac philoſophia quæ cum ſenſilibus congruant.
Quin ſiquando ratio quippiam monſtret, & poſtea ſenſus indicet rem aliter ſe habere, ſenſui
magis erit quam rationi fides habenda. Solumque rationi illi credendum eſt: ſi ea quæ demon
ſtrantur cum rebus ijs conſentiant, quæ ſenſu percipiuntur. i Igitur in hac philoſophia cuncta
ad ſenſum referenda erunt. Audi verò tu nunc firmum iudicium Ariſtotelis, de conſtruendis
rationibus ac mea quidem ſententia, in omni philoſophia generatim, præcipuè verò in natura
li: k iubet enim, vt noſtrarum rationum principium non à quauis ſententia: ſed à firmiſsima
quaque ducatur huiuſmodi verò eſt, quam ſemper, eſſe oportet, aut quæ ex conſimilibus oſten
ditur. Atque vbi duæ ſint ſententiæ repugnantes, quarum altera alteram tollat, illa recipienda,
quæ firmior: ea verò eſt, quæ credibilior, & quæ ſemper citius ab omnibus quàm altera admit
tatur. Itaque & quod ex tali ſententia conſequitur, magis approbandum, & illud repudian
dum, quod efficitur ex oppoſita. Duoque huius vitij traduntur exempla ab Ariſtotele. alterum
ſanè à diſputatione Parmenidis acceptum, atque alterum à ratione Xenophanis. Atque ille
quidem motum ſine vacuo fieri non poſſe ſtatuens, ex eo quod vacuum non eſſet, tollebat
etiam motum. Et tamen ſi hæc ſecum conferantur, & facilius quiſque vacuum eſſe dabit, quàm
neget motum. Quapropter accipiendum eſt potius eſſe motum, & ex eo vacuum eſſe conclu
dendum quàm motus vacui ſublatione tollendus. Xenophanes autem ſic ratiocinabatur, ex
nihilo nihil fit. Ergo ens infinitum & æternum. Non igitur motus. Tamen quiſque promptius
dabit ex nihilo aliquid fieri, vt etiam multi dedere, & fides noſtra pro certo habet quàm reij
ciat motum. Proinde ſic potius concludendum fuerat. Motus eſt. Ergo ex nihilo aliquid fit;
quàm vt fecit Xenophanes. & fide nitendum, quam præſtat ſenſus, qui ſi quandoque decipitur;
non id perpetuo neque in omnibus efficit. Neque verò id huius philoſophiæ proprium eſt: ſed
omnis artis atque ſcientiæ apud Ariſtotelem. Nam quòd ille futurus ſit huius methodi norma
perſpicuum eſt, ex eo loco, l quo comparat rerum diuinarum cognitionem cum ſcientia morta
lium, ſiquidem tametſi pauca admodum de illis aſſerere philoſophis licet; contemplationis
nobilitate compenſet hoc damnum, ac dum eius difficultatis cauſſam reddit, id vniuerſum