Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 334 > >|
1ſubstantia, duratio, ordo, numerus, & ſi quae alia ſunt
ejuſmodi, quae ad omnia genera rerum ſe extendunt.

Non autem plura quàm duo ſumma genera rerum
agnoſco: unum eſt rerum intellectualium, ſive cogita­
tivarum, hoc eſt, ad mentem ſive ad ſubſtantiam cogi­
tantem pertinentium; aliud rerum materialium, ſive
quae pertinent ad ſubſtantiam extenſam, hoc eſt, ad
corpus.
Perceptio, volitio, omneſque modi tam perci­
piendi quàm volendi, ad ſubſtantiam cogitantem refe­
runtur; ad extenſam autem, magnitudo, ſive ipſamet
extenſio in longum, latum & profundum, figura, mo­
tus, ſitus, partium ipſarum diviſibilitas, & talia.
Sed &
alia quaedam in nobis experimur, quae nec ad ſolam
mentem, nec etiam ad ſolum corpus referri debent,
quaeque, ut infra ſuo loco oſtendetur a, ab arctâ & in­
timâ mentis noſtrae cum corpore unione proficiſcun­
tur: nempe appetitus famis, ſitis, &c; itemque, com­
motiones, ſive animi pathemata, quae non in ſolâ
cogitatione conſiſtunt, ut commotio ad iram, ad hila­
ritatem, ad triſtitiam, ad amorem, &c.; ac denique
ſenſus omnes, ut doloris, titillationis, lucis & colo­
rum, ſonorum, odorum, ſaporum, caloris, duritiei,
aliarumque tactilium qualitatum.
XLVIII.
Omnia quae ſub per­
ceptionem noſtram
cadunt, ſpectari ut
res rerumve affectio­
nes, vel ut aeternas
veritates; & rerum
enumeratio.
30
5
10
15
20

Atque haec omnia tanquam res, vel rerum qualitates
ſeu modos, conſideramus.
Cùm autem agnoſcimus
fieri non poſſe, ut ex nihilo aliquid fiat, tunc proposi­
tio haec:
Ex nihilo nihil ſit, non tanquam res aliqua
exiſtens, neque etiam ut rei modus conſideratur, ſed
ut veritas quaedam aeterna, quae in mente noſtrâ ſedem
habet, vocaturque communis notio, ſive axioma.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index