Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 303 > >|
1paſſim vtatur demonſtrationibus mathematicis, id tamen fit,
vt deſcendat ad particularia, & adaptetur ad praxim, vel vt
clarius innoteſcat veritas abſtractè conſiderata, cum per figu­
ras obijcitur ſenſibus, ac metiri poſſumus magnitudinem &
diſtantiam, vt appareat proportio requiſita ad motum ipſo­
rum grauium.
Quinto, nam eſtò Mechanica ſcientia pluries indigeat au­
xilio mathematico, nec poſſit multa probare, niſi mutuetur
aliqua ex principijs geometricis, imò & arithmeticis; non ta­
men per hoc ſequitur, Mathematicis ſubalternari, ſicut nec
Phyſica, & Theologia ſubalternantur Metaphyſicæ, quamuis
multa petant ex Metaphyſica.
Ex alio verò capite, cum Philoſophi ac Mathematici om­
nes, qui de hac facultate ſcripſerunt, eam ex Phyſica, & Geo­
metria ortam conſtituant, vt videre eſt apud Heronem, Pap­
pum Alexandrinum, & alios qui eos ſequuntur; potius ipſam
quaſi mixtam ex vtraque, ac tertiam quandam ſcientiam per
ſe eſſe videbitur, ſicut nonnullis hac tempeſtate viſum fuiſſe
affirmat Guidus Vbaldus in præfatione ſuorum mechanico­
rum.
Et confirmari poſſet ex verbis illis Ariſtotelis iam ex­
poſitis in fine huius textus, cum loquendo de mechanicis
problematibus ait: Sunt autem hæc neque naturalibus om­
ninò quæſtionibus eadem, neque ſeiuncta valde, verùm ma­
thematicarum contemplationum, naturaliumque communia.
Quando quidem quod commune duobus eſt, vtriuſque natu­
ram participat.
Pro ſolutione tamen quæſtionis, notandum eſt, adhoc vt
vna ſcientia alteri ſubalternetur, duo præcipuè requiri, ad
quæ reducantur omnia quæ Ariſtoteles tradit 2. poſter.
tex.
58. & ſequentibus.
Primum eſt, vt quæ tractantur in ſcientia ſubalternata, non
poſſint euidenter cognoſci, niſi ex ijs quæ traduntur ac demon­
ſtrantur
in ſcientia ſubalternante, à qua propterea ipſa ſcien­
tia ſubalternata dicitur intrinſecè & eſſentialiter dependere.
Ratio autem eſt, quia ſcientia ſubalternata cum non habeat
principia per ſe nota, & immediata, ſicut illa quæ immediatè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index