Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
culis, ſed pluribus ſatis equinis à quibus eius gra­
uitas in aqua non alteratur ſaltem differentia ſenſibi­
li; poterit ergò ſumi additamentum ponderis F ac ſi
augeret craſſitiem pilæ plumbeæ BC; ſit ergo GE pon­
dus totius pilæ BACL vnà cum pondere adiuncto F
in aere trutinato; GH verò ſit pondus eiuſdem ag­
gregati BALCF intra aquam examinatum.
quia verò,

ex Archimede, pondus corporis intra aquam demerſi
imminuitur pro quantitate ponderis molis aquæ quæ
æqualis ſit integro corpori demerſo, igitur differen­
tia HE erit pondus molis aquæ PQ, quæ æqualis ſit
corpori demerſo BALCF. poſtea pilam plumbeam
BC eodem modo clauſam violentèr malleo contudi,
vt ad minus ſpatium BLC redigeretur; manifeſtum
eſt conſtipatum reſtrictumque ſuiſſe aerem incluſum
vt nimirùm portio aeris A incluſa ſit in eodem ſpa­
tio, quod occupabat reliqua aeris portio L. denuò
igitur pilam plumbeam contuſam BLCF ponderaui
in aere, & in aqua, atque in aere pondus eius fuit
GN maius, quàm GE, eius verò pondus in aqua fuit
GM, quaproptèr ponderum differentia MN erit gra­
uitas molis aquæ RS quæ æqualis ſit corpori demer­
ſo BLCF, & ſecetur EO æqualis MN.
Quia verò aer
AL in ipſomet aere eiuſdem grauitatis nil grauitat ob
æquilibrium, igitur pondus GE tribui debet plum­
bo BCF, cùm verò pila contuſa in aere magis graui­
tet pro menſura nimirùm GN, tunc quoque tota gra­
uitas GE plumbo eidem tribui debet, at exceſſus
grauitatis EN nullo pacto tribui poteſt portioni ae-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index