Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1quanquam neque pondera, nec funes arti­
fex noſter miſcuerit, ſed omnia ferro, denti­
culiſque miro conſtruxit artificio: ipſi verò
errones è tabulis cum quibuſdam circulis
prominentes abſque impedimento ſpectari
poſſent.
Ex quo manifeſtum eſt, antiquam
ſtructuram longè hac noſtra nobiliorem eſ­
ſe, ac pulchriorem, noſtram verò diuturnio­
rem.
Quòd ſi ex materia dura ac perſpicua
fierent, quemadmodum diximus ſuperius de
Chryſtallo cui argentum ſit immiſtum,
tunc & naturali rotundæ formæ, & conſtru­
ctioni orbium qua vnus alteri includitur, &
perſpicuitati ac pulchritudini cum diutur­
nitate conſultum eſſet.
Itaque iam de vitro
habes rationem: non enim facilè erat, tunc
maximè, ex alia materia hanc machinam
perſpicuam facere niſi ex vitro, præſertim
quòd tunc longè maiores fierent, quàm
quæ ex metallo nunc moles illæ.
Atque ex
his iam patet, quòd machinæ tales ponde­
ribus non agebantur: nam includi vix po­
terant, & incluſa motum perennem non
habuiſſent, & operis pulchritudinem fœdaſ­
ſent: externis verò motis orbibus ex vno
latere tantùm, vim vitro grauem attuliſſent.
Quamobrem facilius fuit hoc Archimedi
ſpiritu agere, tum maximè quòd orbibus
vnum tantùm motum addiderat, omneſque
circa idem centrum collocabat, vt Calippus
& Eudoxus, ipſam verò terram exiguam
ſphærulam multiplici motu agitabat in me­
dio neſcio quibus artificiis.
Nam ſic Archi­
medes exiſtimauit orbis partes ſe habere, vt
in libello de Arenæ numero manifeſtè te­
ſtatur.
Quam opinionem ſequutus eſt. Nico­
laus Copernicus ætate noſtra.
An verò ad
vnguem, non ſatis conſtat, cùm incertum
ſit, an Archimedes lunæ orbes, vt Coperni­
cus, cum elementis ipſis circumuolui vo­
luerit.
Manifeſtum eſt igitur duabus de cau­
ſis, Archimedi facilius fuiſſe molem hanc
vitream facere, ac ſpiritu abſque nixu alio
agitare, quàm noſtris temporibus ab his qui
placita Ptolomæi ſequuntur.
Sed quòd hæc
machina ſpiritu agi potuerit, magna ad­
miratione haud dignum exiſtimo, conſide­
rantibus nobis quanta vi globulos expellant
machinæ illæ quæ in Germania fiunt, cùm
tamen aëris impetu ſolum id agant.
Aliter
forſan per ſpiritum Claudianus intellexit
vim abditam molis, de quibus in initio
huius operis diximus.
Abſconditis enim ex
arte vinculis, ſeu ( vt nuper diximus ) ro­
tarum cum denticulis auxilio fretus, machi­
na ſpontè ac ſpiritu quodam moueri pote­
rat videri.
Nec verò de motu tantùm quo
aſtra ab Oriente in Occidentem feruntur
intelligi debet, nam Cicero hæc habet:
Quòd ſi ad barbaros veluti Scythas ſphæ­
ram aliquis tulerit hanc, quam nuper fami­
liaris noſter effecit Poſſidonius, cuius ſingulę

conuerſiones idem efficiunt in Sole & in
Luna, & in quinque ſtellis errantibus, quod
efficitur in cœlo ſingulis diebus ac noctibus,
qui ea barbarie dubitet quin ea ſphæra ſit
perfecta ratione?
Hi autem dubitant de
mundo, ex quo oriuntur omnia ac fiunt,
caſu ne ipſe ſit effectus, an neceſſitate ali­
qua, an ratione, an mente diuina.
Et Archi­
medem arbitrantur plus valuiſſe in imitan­
dis ſphære conuerſionibus, quàm naturam
in efficiendis, præſertim cùm multis parti­
bus ſint illa perfecta, quàm hæc ſimulata ſo­
lertius.
Manifeſtum eſt ex his verbis, non ſo­
lùm Archimedem ante Ciceronem, ſed ip­
ſius Ciceronis ætate Poſſidonium imitatum
eſſe motus omnes aſtrorum machina illa,
globoue orbem referent.
Itaque ſic Clau­
dianum exponere liceat, vt vim illam quæ
vinculis molarum ac nixu continebatur, la­
tentem ac ſi non eſſet prætermiſſam, effi­
giem ſpontè ſe agentis machinæ, ac proprio
ſpiritu mouentis ſemet, vt non pro ſpiritu
aërem, ſed animam ipſam interpretemur.
Nuper amicus noſter artem inuenit nitorem
addendi auro ducto.
Idem reperit modum,
quo aurum ſerico intermiſtum nere liceret
firmo opere: antea enim facilè ob inæquali­
tatem diſſoluebatur textura.
Primo inuento
cum paucis diebus operi vacaret, quęſtum
annuum quinquaginta aureorum coronato­
rum faciebat: ſecundo ducentorum.
Affir­
mabat ſi poliendi auri negociatio toto anno
perducaret, ad mille aureos coronatos lu­
crum acceſſurum.
Ita in magnis parua, in
paruis magna induſtria hominem alit, talia
autem innumera.
Honoratue
Ianius Valen­
tinus
Prin­
cipis Hiſpa­
niarum præ­
ceptor.
2.de natura
deorum.
Sunt etiam ſubtilitatis proprię artifici,

non arti, exempla: vt Ilias Homeri mem­
brana inſcripta, quæ nucis cortice contine­
batur: Nauis eburnea, quam apicula pinnis
abſconderet.
Propè miraculum accedit ſta­
tua Memnonis, quæ oriente Sole quoties
illuſtraretur, ſonitum magnum edebat.
Nec fabu­
loſa hiſtoria, cuius meminit grauis author
Cornelius Tacitus, & Strabo audiſſe illum
refert.
Erat enim Thebis Ægypti, vbi Nilo
ſuperato locus eſt qui Syringa dicitur.
Ipſius
ſtatuæ ſolum inferior medietas ſuperarat,
nam ſuperiorem vmbilico tenus olim Cam­
byſes Perſarum rex ſuſtulerat: & tamen tan­
tula
pars adhuc ſonum reddebat.
Refert Pau­
ſanias, qui illum vidit, audiuitque, ſonum il­
lum ſimillimum fuiſſe lyræ fidibus cùm fran­
guntur
.
Quadriga olim opus Myrmecidis
quam muſca integeret: aut Callicatridis ex
ipſo ebore formicæ, quarum partes aliis
oculis aſſequi nequirent.
In Ægypto refert
Ioan.
Leo factam publicis catenam. Miraris?
in Germania facta eſt, Mediolanum delata.
Pulex egregius capillo vinctus, cui catena
annexa erat, paſcebatur.
Hęc ne ſunt ſtulti­
tiæ potius, an luxuriæ, an ſubtilitatis argu­
menta?
Noſtra quoque ætate caueæ è buxo
fabricantur, auellanæ magnitudine, cum aue
intus perfecta: quodque mirum magis eſt, in
horarum ſeptem ſpatio.
Principi Vrbini &
hoc noſtra ætate contigit: dono datus eſt
annulus, qui indice exciperetur, gemmam
verò haberet in qua horologium perfectum,
quodque præter lineam horas diſtinguen­
tem vno ictu per ſingula horaria ſpatia ge­
ſtante admoneret.
Hęc tamen admirandę
ſubtilitatis opera, nec diuturna eſſe poſſunt,
nec vtilia, vt quę momentis ſingulis pręim­

pediantur, ſed ſolam pariunt admirationem
atque ideo artifici magis quàm emptori pro­
ſunt.
Vera enim tenuitas vt propriè cœleſtis
cuiuſdam naturę eſt argumentum, & miſtio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index