DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1231[Figure 231]
Sit cuneus ABC, qui circa cylindrum DE circumuoluatur: ſitq;
IGH cuneus circa cylindrum reuolutus, cuius vertex ſit I.
ſit de­
inde cylindrus cum circumpoſito cuneo ita accomodatus, vt abſq;
vllo impedimento manubrio kF eius axi annexo circumuerti poſsit.

ſitq; LMNO, quod ſcindendum eſt; quod etiam ex parte MN
ſit immobile: vt in iis, quæ ſcinduntur, fieri ſolet: & ſit vertex
I intra RS.
circumuertatur kF, & perueniat ad kP; dum autem kF
circumuertitur, circumuertitur etiam totus cylindrus DE, & cu­
neus IGH: quare dum KF erit in kP, vertex I non erit amplius
intra RS, ſed cunei pars alia, vt TV: ſed TV maior eſt, quàm
RS; ſemper enim pars cunei, quæ magis à vertice diſtat, maior
eſt ea, quæ ipſi eſt propinquior: vt igitur TV ſit intra RS, opor­
tet, vt R cedat, moueaturq; verſus X, & S verſus Z, vt faciunt
ea, quæ ſcinduntur.
totum ergo LMNO ſcindetur. ſimiliter
què demonſtrabimus, dum manubrium kP erit in kQ, tunc GH
eſſe intra RS: & vt GH ſit intra RS, neceſſe eſt, vt R ſit in X,
& S in Z; ita vt XZ ſit æqualis GH; ſemperq; LMNO amplius
ſcindetur.
ſic igitur patet, dum kF circumuertitur, ſemper R moue
ri verſus X, atq; S verſus Z: & R ſemper ſuper ITG moueri, S au
tem ſuper IVH, hoc eſt ſuper latera cunei circa cylindrum circum
uoluti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index