Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (38) of 760 > >|
26038ARIST. DE COELO quando habetillam, & alteram habet: at non ut ſimul ſtet,
atque ſedeat, ſed in alio tempore.
Si uerò quippiam pluriũ
potentiam habeat tempore infinito:
non eſt hoc in alio atq;
alio tempore, ſed ſimul. Quare ſi quippiam, quod eſt tem-
pore inſinito eſt corruptibile:
illud ut non ſit potentiam
habet.
Si igitur eſt tempore infinito, ſit id quod poteſt:
ſimul ergo erit, atque non erit actu.
Falſum igitur accidit,
quia falſum ſuppoſitum eſt:
ſed ſi impoßibile non eſſet, non
id utiq;
accidit quod & impoßibile eſſet. Omne ergo quod
ſemper eſt, incorruptibile ſimpliciter eſt.
Similiter & inge
nitum eſt:
nam ſi generabile eſt, erit poßibile aliquo in tem-
pore non eſſe:
corruptibile enim id eſt, quod prius quidem
erat, nunc quidem non eſt:
aut quod nunc quidem eſt, poteſt
autem aliquando posterius non eſſe.
Generabile uerò id
quod prius non eſſe poteſt.
At non eſt tempus, aut in fini-
tum, aut finitum, in quo id, quod ſemper eſt, nõ eſſe poteſt:

etenim finito tempore eſſe poteſt, quippe cùm eſſe &
tem-
poreinfinito poßit.
Non ergo contingit idem, ac unum &
ſemper eſſe, &
ſemper non eſſe poſſe: at neque non ſemper
eſſe, quod patet eſſe negationem.
Impoßibile eſt ergo &
ſemper quippiam eſſe, &
corruptibile eſſe. Pari modo
nec generabile:
nam ſi duo ſint termini, posterior´ que ſine
priore ineſſe non poßit:
ſi ille competere non poteſt, &
posterior etiam cõpetere nequit.
Quare ſi id quod eſt ſem-
per, non eſſe aliquando nõ poteſt, impoßibile eſt &
gene-
rabile eſſe.
Cùm autem negatio quidem eius, quod ſemper
eſſe poteſt, ſit id quod non ſemper eſſe poteſt, contrarium
autẽ id, quod non ſemper eſſe poteſt, &
negatio eſt id, quod
non ſemper non eſſe poteſt, negationes amborum compe-
tere eidem neceſſe eſt, &
eſſe medium eius, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index