Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 355 > >|
1minores, quam ſub dupli illius ſunt, omninò euaneſcunt. Hic eſt ſenſus he­
rum verborum; vtrum autem allata ratio ſit bona, aliorum eſto iudicium.
Idem quærit num. 43.
380
Probl. 25. (Cur in harmonijs chorda illa, quæ dicitur Meſe, ſeu media, ſic ap­
pellata eſt?
cum inter octo nullum medium ſit? An quoniam olim harmoniæ ſep­
tem fidibus conſtabant, qui numerus medium habet) Ex ordine chordarum Li­
chaonis, & Terpandri, quorum alter ſeptem, alter verò octo chordis mono­
chordium conflabat, vt ſupra recenſui, huic loco abundè ſatisfieri poteſt.
Probl. 26. ſatis ex ſe clarum eſt, atque idem cum num. 47.
381
Probl. 27. (Cur inter omnia, quæ ſub ſenſus cadunt, ſola audibilia mores obti­
nent?
quamuis ſine ſermone aliquid modulemur, mores tamen præ ſe ipſa modula­
tio fert, ſed nec color, nec odor, nec ſapor id habet.
An quia motum non ſolŭ eum
obtinet, quo ipſe ſtrepitus aures mouet (talis enim motio reliquis etiam ſenſibus
ineſt, nam, & color mouet viſum) ſed illum etiam quem poſt prædictum, ſubſequen­
tem
percipimus: hic.
n. ſimilitudinem habet, & in rithmis, & in ſonorum grauium,
& acutorum ordine: non autem in eorum mixtione; quod in alijs ſenſibilibus non
eſt.
porrò motus ipſi practici ſunt, praxis autem morum index est) Mores obti­
nere, aut præſeferre nihil aliud eſt, quàm mores illius referre, & in mentem
reuocare, à quo talis motus, aut ſonus prouenire ſolet, qui ſonus mores il­
los refert.
propterea videmus cantilenas nonnullas turpes mores reddere,
vt laſciuiam, procacitatem, leuitatem, quia à natura hominum turpium, vt
laſciuorum proficiſci ſolent, eosque; decent.
alij cantus ex oppoſito bonos mo­
res referunt, vt grauitatem, temperantiam, æſtitatem; qui quidem ex pro­
borum hominum natura prodire ſolent, eosque; decent.
Illud in prophanis
canticis, iſtud verò in Eccleſiaſticis quotidie experimur; cur autem Audi­
bilia præ cætéris mores referant, cauſam Ariſt. refert in motum illum, qui
in ſonis, & vocibus percipitur.
neque hic motus eſt is, quo ſonus aures immu­
tat, hoc enim commune eſt omnibus ſenſorijs, vt à ſuis obiectis immuten­
tur, & afficiantur: ſed is eſt, qui prædictam aurium immutationem ſubſe­
quitur, intellectuque; percipitur, v.g. quando audimus cantilenam, ſonus ip­
ſe primò aures ferit, easque; afficit; deinde percipimus vocis ipſius motum,
& quaſi curſum, quo à graui in acutum, & è cóntra, aliquando celeriter, ali­
quando tardè vario modulamine mouetur.
huiuſmodi motus habet in ſe
morum ſimilitudinem; hac igitur de cauſa audibilia mores referunt.
Vide
infra probl.
39.
Iam explicandum eſt breuiter, quid ſit rithmus, quem Latini numerum
dicunt partim ex Platone, partim ex Ariſt.
Plato lib. 2. de leg. ſic. alia qui­
dem animalia non habent ſenſationem ordinationis, & inordinationis mo­
tuum, quibus rithmus, & harmonia nomen eſt.
Ariſt. infra probl. 38. ſic.
rithmo verò gaudemus, quia habet numerum manifeſtum, ordinatum, ra­
tumque: vnde & nos ordinatè mouet.
Ex quibus patet, rithmum eſſe cer­
tam, ac ſtatam periodum aliquot interuallerum ſibi ſuccedéntium in quouis
motu in determinata menſura temporis.
quæ periodus ſolet ſæpius recur­
rere, aut repeti.
dictum eſt in quouis motu, quia in choreis pedum pulſa­
tione, ac motu, rithmi complures efficiuntur, quos choreæ magiſtri docent,
qualis eſt is, quem vulgò dicunt Gagliarda.
Digitorum etiam motu, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index