Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 283 > >|
1CD, ita eſt EF ad GH; erit ex æquali vt A ad CD,
ad E ad GH: & conuertendo vt
CD ad A, ita GH ad E: & per­
mutando CD ad GH, ita A ad E.
Rurſus quoniam eſt vt A ad B ita
E ad F: & vt B ad D, ita F ad H;
erit ex æquali, vt A ad D ita E ad
H: ſed vt CD ad A, ita erat GH
ad E; ex æquali igitur erit vt CD ad
D ita GH ad H: & permutando vt
CD ad GH, ita D ad H, & reli­
qua C ad reliquam G: ſed vt CD
ad GH ita erat A ad E; vt igitur
A ad C ita erit E ad G.
Quod demonſtrandum erat.
189[Figure 189]
PROPOSITIO II.
Si circa datæ hyperboles communem diame­
trum parabola deſcripta illius baſim ita diuidat,
vt quadratum dimidiæ baſis parabole ad reli­
quum quadrati dimidiæ baſis hyperboles eam
habeat proportionem, quam tranſuerſum latus
ad diametrum hyperboles; omnes in hyperbole
ad diametrum ordinatim applicatas ita ſecabit,
vt exceſſus, quibus quadrata in hyperbole appli­
catàrum ſuperant quadrata in parabola ex ſectio­
ne applicatarum, inter ſe ſint vt quadrata diame­
tri partium inter applicatas, & verticem inter­
iectarum.
Eſto hyperbole ABC, cuius diameter BD, tranſuer-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index