Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 406 > >|
1gentur pilæ parietem ſeſe in lineam columnationum pari
etis extendentes nihil minus quam ut binas: nihil plus quam ut tris
craſſitudines eius parietis occupent.
Sunt et qui et media
longitudinis linea pilam quoque ordine inter columnas ex
citent firmitudinis gratia.
Eius latitudo aut tris quidem ca
pit unius columnæ craſſitudines: aut ad ſummum quattuor.
Columnationes etiam nequicquam habebunt grauitatem
quam habeant quæ templis apponuntur.
Qua de re ſi præ
ſertim trabeata utemur columnatione ſic rationabimur.
Nam
ſi erunt illæ quidem corynthiæ: adimetur earum ex craſſi
tudine
pars duodecima.
Si autem ionicæ: adimetur decima.
Si uero doricæ: nona. In cæteris deinceps capitulorum et tra
bis et faſciæ et coronæ et eiuſmodi coaptationibus templa
imitabuntur.
Arcuatis imitationibus debentur columnæ quadrangulæ.
Nam in rotundis opus erit mendoſum ea re quod capita arcus
non ad plenum in ſolido columnæ ſubſtitutæ aſſideant: ſed
quantum archa quadrati circulum a ſe contentum excedit:
tantum in uacuo pendeat.
Hoc ut emendarent periti uete
res ſuperappoſuere capitulis columnarum etiam aliud lata
ſtrum quadrilaterum altum alibi ex quarta: alibi ex quin
ta diametri ſuæ columnæ.
Ad lineamentum undulæ huius
ſuperadiecti quadranguli latitudo in uno æquauit maximam
capituli extenſionem: in ſummo fuere proiectiones pares al
titudini: hoc pacto frontes et anguli arcus expeditiora habu
ere ſedilia atque firmiora.
Arcuatæ columnationes uti et tra
beatæ inter ſe uariæ ſunt.
Nam aliæ quidem diſpanſæ: aliæ
confertæ et eiuſmodi.
In confertis altitudo uacui apertio
nis dimidiam capiet latitudinis ſui ſpecies.
In diſpanſis ha
bebit altitudo tertiam latitudinis quinquies.
In ſubdiſpanſis
latitudo iſtæc erit ex dimidia longitudinis.
In ſubconfertis
fiet ex tertia.
Arcum diximus alibi trabem eſſe flexam.
Ornamenta igitur arcubus dabuntur: quæ eadem trabibus
darentur: ſi in tales columnas imponerentur.
Præterea qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index