Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
quàm materia.
Tibi fortè videri poſſet finem haberi pro natura, quia ſit idem reipſa finis & for­
ma, efficiens verò: minimè: quoniam efficiens non eſt forma ipſa ſimpliciter, ſed compoſitum quod
agit per formam.
Cùm igitur à forma diſtinguatur; ob eam cauſſam tertium naturæ ſignifica­
tum fuiſſe conſtitutum.
Tamen & Ariſtoteles ipſe formam, finem, & efficientem cauſſam, non
re, ſed numero ſeparauit.
Proinde aut finem naturæ ſignificatis excluſit, eò quòd cęteræ naturę
non abſoluuntur à motu, dum operantur, veluti cauſſæ: à motu verò naturæ eſſentia definiri vi­
detur: at finis ita operatur, quia manet immobilis, & non per inſtrumenta, aut corpus efficit quic­
quam, ſed vt optimè docuit Proclus a operatur ſecundùm ſubſtantiam propriam. nam ſic agit

id quòd otiosè agit.
At non otiosè agit niſi finis, cùm huic ſoli inſit agere, vt immobile. Aut ſi
tibi cauſſa prior magis probatur, efficiens aut communiter accipe vt id à quo naſcitur aliquis mo­
tus, quocunque pacto contingat, aut preſsius, vt id in quo poſita eſt actio.
ſic efficiens verè eſt con­
poſitum
, formam verò communiter efficere prędicamus.
Ita ergo, quanuis efficiens habeatur
forma, quia communiter efficiens accipitur, & alia ratio eſt efficiendi in eo quod verè efficit no­
men naturæ efficienti illi impoſitum eſt, quod eſt compoſitum, & propter acceſſum materiæ lon­
gè aliud eſt à forma.
Admiretur etiam facilè Ariſtotelis obſeruator & aliud naturæ ſignificatum
ſilentio obrutum.
nimirum vbi dicitur Deum & naturam nil vnquam efficere fruſtra. Ita etiam

cùm pronunciatur.
Ab hoc principio cęlum & naturam vniuerſam pendere. obſeruauimus
item eruditiſsimos viros dum interpretarentur eum locum, quo τὸ τῶν ὀργάνων ἀυτοδίδακτον,
b ideſt, ingenitam inſtrumentorum diſciplinam, qua imperium animi exequuntur, expreſsit Ari­

ſtoteles hiſce verbis: “Fit hoc poſt hoc in animalibus propter naturam.
Tum quia vnumquodque
eorum quæ ita conſtant, comparatum natura eſt, vt proprium efficiat opus, vt nihil oporteat in
vnoquoque animum eſſe, ſed cùm ſit in quodam corporis principio, alia viuant quidem, eo quòd
naturali ortui inſita ſint, faciant autem proprium opus propter naturam.” ipſos facultatem quan­
dam ab Ariſtotele intelligi putaſſe, quæ rei informatę ſuperueniret, eademque.
actui ſuperueniens
eſſet accidens.
idcirco eorum quidem ſententia, natura item ſub nouo ſignificato complectitur ac­
cidens.
ſub eadem quoque notione capi naturam putant, vbi dicitur, quædam nota eſſe natura, &
ſapere & ſcire natura expeti.
quia ſcilicet viribus animi ſeparatim à corpore cognoſcantur, & in­
telligantur.
Nos, qui facultates primordia functionum, & illarum primordia ab ipſomet Ariſto­
tele c in materiam formamque. diſſolui perſpeximus, concedere non valemus facultates, vt actio­

num principia ſunt, eſſe accidentia.
Eſto enim quòd facultati perpetuò non ſit affixum opera­

ri.
eſto etiam quòd quatenus operationem reſpicit, ſit accidens: at vt principium: forma eſt,
ſeu materia, quarum altera vim habet agendi, altera verò patiendi.
Et quanquam operandi fa­
cultas accipitur, vt actui ſuperueniens, ob eamque.
cauſſam ponitur accidens, in eo commiſſum fuiſ­
ſe putamus errorem, quia naturis ſeiunctum fuerit.
id quod habitudine ſola ſegregatur. Idem
enim eſt principium, quo res eſt, & exiſtens operatur, ſed aliud eſt, non ſanè temporis inſtans, niſi
quid vetet, nec alia natura quæ rem conſtituat & operetur, ſed aliud inſtans naturæ, quo res ipſa
eſt, & cùm ſit, operatur.
Itaque cenſeo figura dictionis ipſos fuiſſe deceptos, dum rationis diſcri­
men in rei diſcrimen commutant, vt vides.
Nihil ago nunc, eaſdem'ne vires animus ipſe ſubmi­
niſtret, quas inanimis natura largitur, an aliud principium inanimato ſuperſtes ſit, quod muneri­
bus naturę fungatur.
ſatis enim id mihi nunc ſit, ſi hæc ab iis principiis naſci doceam, quæ vim
materiæ formæque.
obtineant. Proptereà naturam ab Ariſtotele neque 1. de cęlo, aut lib. de mo­
tu animal.
neque 12. Met. aliter acceptam fuiſſe credimus quàm pro materia & forma. quanquam
illud inſuper obſeruandum moneo.
Naturam dici formam materiamque. ſeorſum, ſed vtranque
prætereà ſimul, non quia compoſitum ſit, ſed quòd vtræque pro rata parte commune tueantur officium.
Sic ergo materiæ formæque. conditioneis taleis eſſe dicimus, vt res ex eis conſtantes ad Dei O. M. nu­

tum totæ ſe fingant, & accommodent, eiuſque.
numini pareant. ideoque. & nihil efficiant; efficiant
verò, ideſt, præſtent, quòd in ſe eſt, nec laborem fruſtra ſuſpiciunt, & niſi tacito quodam ſummi
motoris admonitu, qui non ſcriptus, ſed natus eſt, quem nos qui in principis ſummi poteſtate
ſumus, non didicimus, accepimus, legimus, verùm ex natura ipſa arripuimus, hauſimus, expreſ­
ſimus; ad quam non nati, ſed facti, non inſtituti, ſed imbuti ſumus, vt ſi princeps ille nos non re­
ſpiciat; nil planè inter nos & mortua cadauera, nil inter nos, & ea quæ non ſunt, interſit.
Proinde diuinitus ille.
H
A
a in Tim.
B
b Lib. de
motu an.
c 9. Met.
C
D
Quicquid in orbe vides paret mihi florida tellus
Cùm volo, ſpiſſatis areſcit languida ſuccis:
Cùm volo, fundit aquas ſcopulis, atque horrida ſaxa
Niliades iaculantur aquas: mihi pontus inerteis
Submittit fluctus; Zephyrique. recentia ponunt
Ante meos ſua flabra pedes: mihi flumina parent:
Hircanæque tygres, iuſſi, & ſeruire Leones.”

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index