Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (39) of 760 > >|
26139LIBER I. eſt, & eius quod ſemper non eſt: id quod eſſe & non eſſe
poteſt:
utriuſq; nanq; negatio quandoque competet, ſi non
ſemper ſit.
Quare ſi id, quod non ſemper non eſt, erit quan-
doq;
: atq; non erit: & id quod non ſemper eſſe potest, ſed
quandoq;
eſt, ut & non ſit, erit ſanè, atq; nõ crit. Idem ergo
poßibile erit eſſe, atque non eße, &
hoc eſt medium utro-
rumq;
. Ratio autem uniuerſalis hæc est. Nam A & B nul
li eidem ineße poßunt.
A uerò aut C, & B aut D: cuili-
bet inſint.
Cui igitur neque A, neque B inest, ei C B cuilibet
inſint neceße est:
ſit autẽ id quod inter A & B, medium est,
E:
id enim quod neutrum contrariorum est: eorundem me-
dium eße constat.
Ambo igitur C, inquam et D, huic inſint
neceße est:
nam aut A, aut C cuilibet inest: quare & ipſi E.
Cùm igitur A impoßibile ſit eße, inerit ipſum C: eadem
eſt &
in ipſo D ratio. Neque igitur id quod ſemper eſt,
neque id quod ſemper non eſt, generabile, aut corruptibile
eſt.
Patet autem & ſi generabile, aut corruptibile ſit, non
perpetuum eſſe:
ſimul enim poterit ſemper eſſe, & non ſem
per eſſe:
hoc autem prius demõstratum eſt impoßibile eſſe.
Si igitur ingenerabile quippiam eſt, atq; eſt ens, id ne ſem
piternum eſſe neceſſe eſt?
& pari modo, ſi incorruptibile
eſt?
dico autem ingenerabile, ac incorruptibile, ca quæ pro-
priè dicuntur.
Ingenerabile quidem id, quod nunc eſt, &
prius non erat uerum dicere haud eſſe.
Incorruptibile
uerò quod nunc eſt, &
posterius uerũ non erit dicere haud
eſſe.
An ſi hæc mutuò ſe ſequuntur, atque ingenerabile
eſt incorruptibile, &
incorruptibile ingenerabile: ipſum
etiam perpetuũ utrunq;
ſequatur neceſſe eſt? Et ſi eſt quip-
piam ingenerabile, &
ſi eſt quippiam incorruptibile, ſit
continuò ſempiternum neceſſe eſt.
Hoc ita eſſe, & ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index