Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ſurdum effingis. Equidem mihi planè perſuadeo, non alio
animo id à te factum, quàm ſtudio veritatis; ſed quia tamen
aliter factum eſt, quàm intenderes, spero tibi non ingratu
fore, ſi quam quæſiisti, atque optaſti veritatem, eam tibi ab
errore vindicatam exhibeam.
Ego verò, Religioſſime Vir, ita habeo me, vt
exiſtimem licere per tuam æquitatem, habere ipſam
tui cauſſam, à veritatis cauſſa ſeiunctam.
Nam te
quidem ſemper eo loco habeo, vt reputem virum non
modò piiſſimum, optimumque, & mei amantiſſi­
mum: ſed etiam peritiſſimum, ſolertiſſimum, ſtudio­
ſiſſimum veritatis.
Veritatem autem eo loco habeo,
vt Eius amore, qui ſeipſum eſſe Veritatem dixit, ſan­
ctiſſimum reputem, ipſam, quantum agnoſcitur, nulli
rei non præhabere, & à conditione perſona (aliunde
licet cariſſimæ, ac venerabiliſſimæ, quæ eius poſſeſſio­
nem ſibi vendicet) quaſi ſepoſitam ſpectare.
Ac
tu quidem nunquam voluiſti, opinor, vt quia plurimi
tuam virtutem, amicitiamque facerem: eapropter, ſi
quidquam tibi videretur, quaſi tabulas vnà obſigna­
rem; & in tuam iurans ſententiam, quicquid diceres,
indubium haberem; tuaque permotus authoritate, non
hærerem, quin veritas planè, prorsúmque à te ſtaret.
Quare iniurium haud-quaquam fuit, habere te vnum
ex iis viris doctis, qui quapiam in re falli poſſint, &
cùm habeant ſe homines, alienum non putent à ſe, vt
errare poſſe, ſic poſſe ab aliis ſecus ſentientibus mone­
ri.
Ego itaque, non quòd ſim profeſſus eſſe eum m
qui docere te veritatem aliquam poſſem, ſed quòd te
veritatem ſequi tuâ doctrinâ non eſſem perſuaſus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index