Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 90.
Globus deſcendens B per conuexum arcum LVA in quo A eſt centrum
terræ aſcenderet denuò per quadrantem oppoſitum AFS;
patet, quia totus
impetus non deſtrueretur in centro A, qui ſcilicet eſſet intenſior pro­
pter accelerationem deſcenſus, quàm vt in momento deſtruatur; quod
probatur ex aliis funependulis, & reflexis.
Theorema 91.
Non aſcenderet per totum arcum AFS; hoc Theorema probabitur cum
de motu funependuli, eſt enim eadem pro vtroque ratio; quæ in eo po­
ſita eſt, quòd in aſcenſu aliquid impetus deſtruatur.
Theorema 92.
Velociùs deſcenderet per arcum maiorem LVA quam per minorem XA;
velociùs, inquam, pro rata;
nam arcum XA citiùs percurreret; ratio eſt,
quia modicus XA eſt magis curuus, vt patet;
igitur determinatio­
nis mutatio maior eſt: adde quod maior arcus accedit propiùs ad
rectam.
Theorema 93.
Non modo per quadrantem circuli deſcendere poteſt in centrum terræ, ſed
etiam per ſemicirculum;
vt videre eſt in eadem figura, nam ſi globus ſta­
tueretur iuxta Quantulùm, ſcilicet, extra perpendiculum AQ dextror­
ſum, v.g. versùs P;
certè deſcenderet vſque ad A per conuexum ſemicir­
culi QLA; per conuexum, inquam, non per concauum, vt dictum eſt
de quadrante LVA.
Ratio eſt, quia accederet ſemper propiùs ad cen­
trum A;
igitur eſſet planum inclinatum per Th. 2. igitur per illud de­
ſcenderet, nec vlla eſſet difficultas;
quod autem accedat ſemper propiùs
ad A per ſemicirculum QLA, certum eſt;
quia PA minor eſt QA; nam
diameter eſt maxima ſubtenſarum in circulo.
Immò per alium ſemi­
circulum ASQ aſcenderet denuóque deſcenderet repetitis pluribus vi­
brationibus; nunquam tamen aſcenderet vſque ad punctum Q propter
tamdem rationem, quam in Theoremate 92. adduximus.
Obſeruabis præterea non tantùm corpus graue poſſe deſcendere per
ſemicirculum, qui ſecet centrum mundi A, ſed etiam per plures alios.

v.g. per ſemicirculum ROB, quia ſcilicet ab R verſus BO & ab O
verſus B ſemper deſcendit, aſcenditque propiùs ad A, cùm nulla linea in­
ter AOB duci poſſit ad punctum A, quæ non ſit maior BA, vt
conſtat.
Vt autem habeas iſtos circulos; accipe centrum ſuprà A verſus K, mo­
do radius ſeu ſemidiameter deſcendat infrà A. v.g. IB vel KB, &c.
Theorema 94.
Hinc poteſt aliquis dimidium globum terreſtrem percurrere, licèt ſemper
deſcendat;
vtſi conficiat ſemicirculum ROB, & licet ſemper aſcendat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index