Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
[81.] VIII.
[85.] XII.
[86.] XIII.
[87.] HYPOTHESES. I.
[89.] PROPOSITIO I.
[90.] PROPOSITIO II.
[91.] PROPOSITIO III.
[92.] PROPOSITIO IV.
[93.] PROPOSITIO V.
[94.] PROPOSITIO VI.
[95.] DEFINITIO XIV.
[96.] DEFINITIO XV.
[97.] PROPOSITIO VII.
[98.] PROPOSITIO VIII.
[99.] PROPOSITIO IX.
[100.] PROPOSITIO X.
[101.] PROPOSITIO XI.
[102.] PROPOSITIO XII.
[103.] PROPOSITIO XIII.
[104.] PROPOSITIO XIV.
[105.] PROPOSITIO XV.
[106.] PROPOSITIO XVI.
[107.] PROPOSITIO XVII.
[108.] PROPOSITIO XVIII.
[109.] PROPOSITIO XIX.
[110.] PROPOSITIO XX.
< >
page |< < (165) of 434 > >|
261165HOROLOG. OSCILLATOR. quæ velut luxatione illarum efficiuntur, ut trianguli ſcaleni,
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
&
parabolæ non rectæ, centra oſcillationis haberi. Ut ſi,
22TAB.XXVII.
Fig. 1.
exempli gratia, triangulum B A C iſoſceles, cujus axis
A D, à puncto E ſuſpenſum intelligatur;
ſit vero & aliud
triangulum ſcalenum F A G, axem eundem habens A D, &

baſin F G æqualem baſi B C;
etiam hoc triangulum, ex E
ſuſpenſum, priori B A C iſochronum eſſe dico.
Quia enim virga, ſeu linea gravis, F G, affixa virgæ ſi-
ne pondere E D in D, ſitu obliquo, ſuſpenſaque ex E,
iſochrona eſt virgæ B C, ſimiliter in D affixæ ;
33Prop. 16.
huj.
evenit in virgis cæteris trianguli útriusque, quæ axem A D
ſecant in iisdem punctis, atque inter ſe æquales ſunt:
ne-
ceſſe eſt tota triangula, quæ ex lineis, ſeu virgis iisdem
compoſita intelligi poſſunt, iſochrona eſſe.
In aliis figuris ſi-
milis eſt demonſtratio.
PROPOSITIO XXII.
QUomodo, in ſolidis figuris, oſcillationis centra
inveniantur.
In ſolidis porro figuris facile quoque, per ante demon-
44TAB. XXV.
Fig. 5.
ſtrata, centrum oſcillationis invenire licebit.
Si enim ſit ſc-
lidum A B C, ſuſpenſum ab axe, qui, per punctum E,
intelligitur hujus paginæ plano ad rectos angulos;
centrum
autem gravitatis ſit F:
ductis jam per F planis E F D, G F H,
quorum poſterius ſit horizonti parallelum, alterum vero per
axem E transeat;
inventisque, per propoſitionem 14, ſum-
mis quadratorum à diſtantiis particularum ſolidi A B C à
plano G F H, itemque à plano E F D;
hoc eſt, inven-
tis rectangulis utrisque, quæ, multiplicia ſecundum numc-
rum dictarum particularum, æqualia ſint dictis quadratcrum
ſummis;
rectangula hæc applicata ad diſtantiam E F, qua
nempe axis ſuſpenſionis diſtat à centro gravitatis, dabunt
intervallum F K, quo centrum agitationis K inferius eſt
centro gravitatis F.
Hoc enim patet ex propoſitione 18. Da-
bimus autem &
horum exempla aliquot.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index