Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1cum naturali motu non coniungitur, naturalem motum non
iuuat, sed retardat, & impedit: ſic grauium ſagittarum mo­
tus naturalis ad centrum à motu violento ad cælum non mo­
do retardatur, sed omnino tollitur, donec acceptus impetus
finiatur: quo finito ſagittæ & tardius in principio, quam in
fine ad centrum feruntur: ergo Hypparci & Leucippi falſa
opinio est.
Falſum eſt etiam quod dicunt, graue eo eſſe grauius, quo
magis à centro diſtat: cum duobus tantum modis (quod ſæ­
penumero à nobis repetitum fuit) graue extra centrum eſſe
contingat: ſemel quia extra centrum violentia truditur, tunc
ab illa violentia præter naturam aliqua ex parte diſponitur:
quam naturæ contrariam diſpoſitionem eò magis relinquit,
quò magis ad locum inferiorem tendit.
Secundo graue extra
centrum exiſtit, cum ex aliena leui natura in ſuperiore loco
gignitur: eamdem alienam naturam ex qua genitum eſt ex­
cutit cum deſcendit, & eò magis, quo ad ſuum naturalem lo
cum proprius accedit: non enim graue ſiue extra proprium
locum violentia truſum, ſiue in alieno loco ex leui natura ge­
nitum est graue dum deſcendit, sed fit graue poſtquam ad
proprium locum peruenerit, amplius graue non fit, sed fa­
ctum eſt: ideo amplius non mouetur, sed natur a quieſcit: ergo
falſum est, graue eo eſſe grauius, quo magis abeſt à centro, &
eò minus, quo minus à centro distat: immo oppoſitum ſemper
accidit: hæc Alexander contra Hypparcum & Leucippum.
Diuus lamblicus ſolius maioris aut minoris diſtantiæ ratio
nem habendam cenſuit: maius enim ſpacium ſeu medium ma
ius à graui deſcendente difficilius ſcinditur, ſpacium minus
facilius diſrumpitur: ex maiore ergo facilitate frangendi me
dium minus maior velocitas naſcitur, & ex maiore difficul-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index