Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 303 > >|
1ſequenti quæſtione de ipſa latione pertractat. Vnde poſt
breuem ſolutionem huius quæſtionis, addit: An potius ab­
ſurdum eſſe videtur, nos iſthæc quærere, ac in dubitationem
vocare, principium relinquentes.
Nempe cauſam huius ceſ­
ſationis conſiſtentem in ipſa natura virtutis, qua proiecta;
feruntur, ac de qua acturus erat in ſequenti quæſtione.
Ve­
rùm totam huius rei doctrinam ſpectando non immeritò
Ariſtotelem id egiſſe comperiemus, cùm ad explicandam
tam occultæ qualitatis naturam non parum conducat illam
à proprio interitu explorare.
Rectè igitur primo loco hìc quærit Ariſtoteles, cur ea,
quæ proijciuntur ceſſent à latione.
Et ratio dubitandi eſt,
quia proiecta ceſſare non poſſunt à latione, niſi eius cauſa,
ceſſante, quæ eſt virtus impreſſa à proijciente, vt quæſt.
ſe­
quen.
patebit: virtus autem hæc ſemel impreſſa non vide­
tur poſſe ceſſare.
Nam vel hoc contingeret per defectum
cauſæ conſeruantis, vel per aduentum alicuius formæ con­
trariæ: ſed talis virtus exiſtens in proiecto iam ſeparato à
proijciente, non poteſt deſinere ob defectum cauſæ con­
ſeruantis: Siquidem iam perijſſet vbi primo ſeiunctum fuit
fuit proiectum ipſum à proijciente; ſicut lumen quando ſe­
paratur illuminatum ab illuminante: nec per aduentum
formæ contrariæ, cum nulla talis forma de nouo produca­
tur in proiecto quando ceſſat à motu: Ergo virtus prædicta
non videtur poſſe deſinere, ideoque nec proiectum à latione
ceſſare.
Nonnulli tamen reſpondent, virtutem illam impreſſam
in proiectis paulatim remitti, ac tandem penitus corrumpi
per reproductionem deperditæ grauitatis ad impreſſionem
illius.
Putant enim in ipſo actu impreſsionis impetus, mul­
tùm minui de grauitate naturali ipsius corporis proiecti;
quod cùm violenter fiat, ipſum & corpus cum primò ſepa­
ratur à proijciente paulatimue reducit in priſtinam grauita­
tem, per quam ſenſim etiam expellitur virtus illa à proijcien­
te impreſſa, quæ vocatur impetus, ſiue impulſus, & ſic proie­
ctum ceſſat à latione.
Quod explicant atque confirmant

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index