Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 406 > >|
1opus eſſe ornatiſſimum uolent: directas inſuper ducent li­
neas perpetuum per parietem in arcus iſtiuſmodi ſupremum
dorſum.
Deformabuntque trabem et faſcias et coronas quales
ad eam altitudinem columnationibus deberi intelligant.
Sed
cum baſilicæ aliæ uno porticu: aliæ bino circuantur / coro
narum idcirco ſedes ſupra columnas et arcus erit uaria.
Nam his
quidem quæ uno tantum porticu ſeptæ ſint / ex tota ſui parietis
altitudine conſenſus coronarum præhendet nonam quinquies / aut
uſque ſeptimam quater.
In his uero quibus duplices adſunt
porticus conſcendent coronæ nihilo minus tertia: nihilo plus
quam octaua ter.
Appingentur præterea ornamenti gratia atque
item utilitatis ad parietem ſupra coronas primas aliæ inſuper
columnæ maximæ quadrangulæ: quæ in ſubſtitutas primarias
columnas mediis centris acquieſcant.
Nam confert quidem quod
ſeruata oſſium ſoliditate et aucta operis honeſtate pondus atque
impenſa parietis maxima ex parte leuigabitur: adigeturque
iſtis ſupremis columnationibus etiam coronarum prominentiæ uti
operis quidem ratio iſtic exigat.
Adde quod baſilicis biporticatis
alteræ in alteras columnationes ſtatuentur numero a tecto ad imum
tris.
In illis autem binæ. Vbi igitur columnationes appoſue
ris tris / illic ſpatium id pietis quod ſupra columnas primas
uſque ad ſupremam tecti contignationem ſit / in partes duas di
uidetur
: eoque loci ſecundæ coronices finientur.
Inter primas
coronices et ſecundas paries ſeruabitur integer: atque cruſta
tionum figmentis adornabitur.
Paries uero qui inter ſecun
das ac tertias coronices ſit: feneſtris fiet tranſpertuſus et lu
minibus peruius.
Atque fient quidem ſuprema per interual
la columnationum in baſilicis feneſtræ uniformes atque mu
tuo
correſpondentes.
Earum latitudo non erit arctior quam ut tris ca
piat quartas totius interualli / quod inter columnas ſit.
Altitu
do uero feneſtrarum percommode duas capiet iſtiuſmodi altitudi
neſ.
Eadem ſuperliminare ſummas æquabit columnas præter capitu
lum
si erunt quadrangulæ.
Sin aut erunt feneſtræ ipſæ arcuatæ li
cebit arcus dorſum pene uſque ſub trabem tollere: et diminuto

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index