Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
< >
page |< < of 599 > >|
1ſit. Poſtea iterum alia materia in cribrum conijcitur & ſuccutitur. Vbi uerò
multa metallorum ramenta in cribro reſederint, in alueum aliquem propè
poſitum eijciuntur.
At quia cum limo non ſolum auri uel argenti ramenta,
ſed etiam arenæ, pyritæ, cadmiæ, galenæ, lapidum liqueſcentium, aliorumque
decidunt in uas, nec eas aqua, quod graues ſint, à ramentis metallicis ſepara
re poteſt, iterum limus ille miſtus lauatur, abijciturque quod inutile eſt.
Ne au­
tem eam arenam mox cribrum rurſus tranſmittat, lotor ci ſubſternit lapillos
aut glareas.
Quoniam uerò ſi cribrum non recte ſuccuſſerit, ſed inclinauerit
ad latus, lapilli uel glareæ ex una parte amouentur, ac iterum tam metallica
materia quàm inanis decidit in uas, laborque fruſtra ſuſcipitur, anguſtius eti­
am cribrum fecerunt metallici noſtrates, quod ne inertes quidem lotores po­
teſt fallere: ad quam loturam eis nihil opus eſt fundo ex lapillis ſubſtratis fa
cto: qua lauandi ratione limus cum minutulis metallorum ramentis decidit
in uas: maiuſcula in cribro reſident: quæ inanis arena contegit: ea radio au­
fertur: ramenta collecta ſimul cum alijs excoquuntur: limus cum minutulis
ramentis miſtus tertio lauatur in cribro anguſtiſſimo, cuius fundum ſetis eſt
contextum: id quod radio eſt ablatum, ſi uena metalli diues fue­
rit, in area linteis extenſis contecta lauatur:
ſi pauper, abijcitur.
Cribrum anguſtum A. Radius B. Cribrum an
guſtius C. Cribrum angustiſsimum D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index