Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 403 > >|
1inſcripti erant (Pauli Cardani patrui mei vi­
ri eruditiſſimi hi fuerunt ) quæ membranæ
pergamenæ nulla ex parte inferior videba­
tur.
Sed noſtra ætas dum ad lucrum captandum
nimis ſedula eſt, omnia traducit in deterius,
videturque ars hæc librorum, ſeu ad materiam,
ſeu ad pulchritudinem, ſeu etiam ad facili­
tatem ſpectes, ſummam adepta perfectio­
nem, vt nec ſi velis, plus poſſis optare quam
præſtet.
Neque vlla alia eſt ars cui quic­
quam addi non poſſe videatur, præter hanc.
Quæ cùm ſerius aliis inuenta ſit periculum
eſt, ne cùm tam breui ad virilem, & abſolu­
tam ætatem peruenerit, rurſus neglecta re­
cidat: quod tamen etiam bellis difficile vi­
detur.
Chymiſtica ars habet admirabilia plura,
multa inania, dubia longè plura, pulchra
non pauca, nonnulla ſalutaria, efficacia quæ­
dam alia quaſi diuina, plurima momenti
nullius alia magnæ ſpei, alia tandem quæ

cæteris omnibus numero præſtant maioris
iacturæ.
Sunt verò Chymica inuenta, vi­
trum ducere in longiſſimas lineas, tenax aut
prædurum efficere poſſe.
Dudum conſtat ſa­
nè vidiſſe me ſphæram exiguam è vitro, quæ
illiſa omni conatu ſolo lapideo non commi­
nuebatur, ſed reſiliebat ad laquearia.
Erat
autem ex eo vitri genere quod albis lineis
interſtinguitur.
Sed paruitatem ac rotundi­
tatem, ad duritiem, non parum contuliſſe
reor.
nam facilè aër hinc inde delabitur.
Nuper vidi vitri fruſtum pro gemma, quàm
aquam marinam vocant emptum, aliquod
aureis coronatis, mira pulchritudine, adeò
vt fulgore natiuas vinceret, Eiuſdem eſt
ipſum ( vt dixi ) albis lineis interſtinguere,
aut in illo cælare imagines, falſas fabricare
gemmas, purgare Caphuram, metalla mi­

ſcere, immutare, aut nobiliora immutari.
Chymica in­
uenta nota.
Quomodo ſe­
ricum deal­
betur.
Modus fa­
ciendi roſas
varias.
Vaſa
pro metallis
liquandis.
Sericum ſic etiam fumo ſulfuris dealba­
tur: immodicè enim ſiccat, interſtinguit
etiam flores, tum præcipuè roſas eadem
cauſa, nam parte alba reddita fit color varius.
Docuit hæc etiam vaſa pro liquandis me­
tallis conficere: nam ex arietis cornibus
præcipuè ſumitur, & oſſibus in cinerem
redactis, piſtilloque ſubactis, pinſitiſque
fiunt.
Si verò Smirin aut ſummitates cerui­
ni cornu, vel mandibularum lucij ignitas,
ac in aceto extinctas bis, aut ter addideris,
neque frangentur vaſa, nec metallum effu­
giet: adduntur hæc intus, & vbique nec
combibat, ſed in imo præcipuè.
Eadem nos docuit deſtillationis vſum,
commodo, vires, vaſa.
Sed de vſu, viribus
ac commodis ſuperius dictum eſt ſatis: nunc

de vaſis, eorumque generibus dicendum
eſt, ne ars hæc imperfectè tradita, ſola vi­
deatur.
Nempe hoc in libro artes omnes
perfectè traduntur, de quibus tamen agitur.
Quòd ſi hoc non demonſtrauero, iure ne­
mo mihi credat.
Nam non diffusè artes hic
traduntur, ſed per capita.
Quod ſi non
omnia capita attigiſſem, noſtri præcepti
ex Galeno ſumpti fuiſſem immemor.
Si ve­
rò non præſtantiſſima, non eſſe hic liber de
Subtilitate.
Si igitur omnia capita & maxi­
ma, & difficillima attigi, manifeſtum eſt,
eum qui quæ hic ſcripta ſunt, aſſequitur,
vniuerſæ artis perfectam & abſolutam ha­
bere cognitionem.
Docui autem qualiter ex
his in omnium aliorum cognitionem deuenia­
mus reſolutoria methodo, tum ex his quæ
proxima ſunt fini, tum ex fine ipſo.
Sed iam
ad rem ipſam inſtitutam de vaſis redeo,
quam tractare oculis & manibus mihi con­
tigit, cùm pater meus maximum huic arti,
licet non methodo aliqua, ſed empericè,
operam daret.
Vaſa igitur quibus fiunt de­

ſtillationes, quatuor ſunt generum: aut
enim vno vaſe ad nolæ formam fit deſtilla­
tio, cùm ea, quæ ſponte ardent, nola con­
uerſa deſtillantur.
Nam quæ ſponte ardent,
vt ſulphur & bitumen, eò ardent ſponte, vt
demonſtratum eſt, quòd humidum pingue
flammas concipit.
Sed quod in fumum ver­
titur, refrigeratum à fundo nolæ vitreæ in
humidum concreſſit: hoc autem pingue, vt
ſuperius demonſtratum eſt.
Ex canali igi­
tur oleum effundetur.
Aut duobus vaſis de­
ſtillatio perficitur.
Contingit autem hoc
duobus modis (nam nunc exhalationem tan­
quam notiſſimam, quæ vnico fit horum va­
ſorum recto, maximè cum materia intus ſic­
catur, omitto ) aut quod deſtillatur, in idem
vas redeat, & vocatur circulatio, aut vt in
aliud: hocque bifariam fit, aut obliquis va­
ſis, aut rectis, quorum amborum exempla
poſui.
Si verò tribus ſimul opus ſit, vnum
vocatur Bozia à Barbaris, non dicemus Con­
ceptaculum, huic imponitur pileus, qui
quandoque latior fit in ſummo eius vertice,
habétque duo foramina, alterum quo con­
ceptaculo imponitur breuius, latiuſque, re­
liquum quo illi recipiens, hoc autem tertium
eſt vas, iungitur.
Expoſui & formam cli­
bani pluribus vaſis ſeruientis, in quo tria
animaduertere oportet: primum vt fundus
perforatus ſit, vbi non omninò validum
ignem excipere volumus: ſecundum, vt ſpi-
racula habeat inferius ad accendendum ig­
nem: tertium, vt ſi volumus, leui igne de­
ſtillare, foramina etiam habeat ſuperius,
quibus vis ignis miteſcat.
Expreſſi quoque
Balnei Mariæ figuram, vt ſcires: quod lon­
gum fieri ſolet, vt plura vaſa capere queat.
Plura habeat oſtia, vt æqualiter ſimul aqua
caleſcat.
Nec altitudine indiget, paruo enim
igne aqua feruet.
Et quæ in eo deſtillantur,
temperatis indigent ignibus.
Fiunt autem
vaſa è pluribus materiis, argento, ære, figu­
lina: ſed omnium præſtantiſſima, è ferro,
auro, ac vitro.
Porro, cùm volumus vim
ignis magnam experiri, vt in oleo calchan­
ti.
Auro, cùm rem valetudini noſtræ ſaluta­
rem quærimus, cuius iactura precium non
leue perdat: vt in auro diſſoluto, & æthe­
rea aqua, & elyſir vocato.
Vitro autem ple­
raque alia: nam vt vitrum nihil tribuit, ita
aurum ad perfectionem talium facit.
Vt ve­
rò vitrea vaſa non frangantur, craſſior eſſe
debent, & ex candido vitro, & diutius in
fornace excocto, vt ampullis omninò ca­
reat: & ſic æqualis ſubſtantiæ, & ab omni
ſorde purgatum.
Senſim quoque excalefie­
ri, ac rurſus refrigerari debet.
Subiici quo­
que molle ſtratum, & ſi magnis ignibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index