Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Eandem quoque naturam qua caro eſt, aut os, aut ſpiritus: eſt verò duplex, & materia, & for­

ma, quę in vnum conſpirarunt: cauſſam eſſe dicimus, cur animi imperio pareant, quòd enim ſic
natura ſua, ideſt, ex ſua materia ſuaque forma conſtat ſpiritus, hos aut illos motus excipit, & ad­
mittit, ſic dicendum de reliquis.
Nullum ergo nouum naturæ ſignificatum præter Ariſtotelica
inculcandum eſt.
Cęterùm quòd à forma ducitur omnis eſſentia, ſiue quòd aut res ipſa per ſe
ſit eſſentia & forma, veluti de ſubſtantiis à materia ſecretis omnes autumant, vel quòd ex mate­
ria formaque.
conflata ſit, vel quòd intueatur formam, vt de materia & poteſtate ſuo loco dicemus;
idcirco etiam id quod rei cuique quatenus eſt, attribuitur, idem quoque natura ineſſe prædicatur.
Itaque ſub hoc ſenſu natura nobis ineſſe cognitionis appetitum litteris conſignaſſe dicimus Ari­
ſtotelem, & principia ſcientiarum, hoc eſt, axiomata, & pronunciata cognita.
eſſe natura ſcripſiſſe.
ita enim verto vocem illam τῆ φύσει non naturæ, ſed ſuapte natura; tametſi articulus ille non
aliquid abſolutum, ſed ab alio excipiens indicare videatur.
cui quoque teſtimonium Hyppocra­
tis accedit, qui de cauſsis ea pronunciauerit a αυτόματοι καὶ οὐκ ἀυτόματοι .ſ. effectus ἡμῖν μὲν ἀυτό-

ματοι αἰτιη δ' οὐχα αὐτόματοι.
αἰτιη δ' αν τὰ μέν δῆλα, τά δ'άδηλα. καὶ τὰμὲν δυνατὰ, τα δ' ἀδυν́ατα.
ideſt, “caſu & non caſu & nobis quidem caſu, cauſſæ verò non caſu: cauſſæ rurſus hæc quidem
perſpicua, illa verò obſcura, & hæc quidem in eius poteſtate illa verò minimè.
Nanque etiam me­

mini me legiſſe”, apud Ariſtotelem vocem illam τῇ φύσει b abſolutè item ſumi, cùm monet, vbi

eadem vox ſignificet actum & facultatem, vt hæc ſeiungantur, facultati conditionem addendam
τῇ φύσει .i.
ſuapte natura. Nam quid eſſet hoc eſſe diſciplinæ capax naturæ? Quantum verò ad
Hyppocratis teſtimonium pertinet, ne tanto viro cuius ſapientiam iure optimo vniuerſa antiqui­
tas ſuſpexit, & admirata eſt; patrocinium deſit, quantum in nobis eſt; vereor ne vetus conſuetu­
do fuerit etiam tribuere cuipiam rei formaliter.
quod conueniat ipſi αἰτιοδῶς, & tanquam cauſ­
ſæ, quam conſuetudinem ibi vſurpauerit Hyppocrates: etenim hanc loquendi formulam in mo­
re poſitam fuiſſe ſpectare licet apud Ariſtotelem, qui ita quandoque ſcripſerit.
De parte autem ani­
mi, qua & cognoſcit, animus ſapit, & formę tribuerit vt ſubiecto, quod eſt ipſius compoſiti.
Neque
enim hî dicere potes illud officium animo tributum fuiſſe, quia ſit animi ſolius, nec vllum cor­
poris munus in eo munere flagitetur.
Nam ſi de mentis officio ſic dicere libeat, at opponam ego
ea quæ de ſentiente profeſſus eſt idem Ariſtoteles non multò antè, cùm dixit: Quoniam autem
duabus differentiis diffiniunt maximè animum, motu ſecundùm locum, & ipſo intelligere; & ſa­
pere, velut ſentire quoddam eſſe.
in vtriſque enim ſic animus diſcernit & cognoſcit aliquid eo­

rum quæ ſunt; quæ certè non formaliter inſunt in animo, ſed vt in cauſſa.
nihil enim abſurdius
eſt quàm dicere animum ſentire, neque minus àc ſi eum texere, aut nere fateamur.
Hoc igitur
modo Hyppocrates etiam defendi poterit, ſed poſterioribus iſtis naturæ notionibus dimiſsis, de
potiſsimis in præſentia diſſeramus.
E
a Lib. de
alim.
F
b 5. Top.
G
Venamur differentiam inter materiam & formam in eo, quòd ſunt naturę. Cap. VII.
NATVRAM igitur quæ ab Ariſtotele definita eſt, licet apud veteres haberetur ſola mate­
ria, quia tamen pluribus argumentis ab eodem philoſopho demonſtratum eſt, etiam com­
plecti formam, atque adeò vt de forma dicatur prius, quàm de materia.
Ita & nos cum Ariſto­
tele ſtatuentes geminam eſſe (nihil eſt enim in hoc theoremate quod ſecus ab aliis philoſophis, qui
ab Ariſtotele ſunt, acceptum ſit) illud nunc diſcutere inſtituimus, quemadmodum ſecum differat
vtraque natura, & qua ratione motus initium ab vtroque principio proficiſcatur, & quæ'nam re­
periatur communis proprietas, ſi non vniuoca, ſaltem analogica, propter quam vtræque naturæ
vocentur.
In primis verò cum materia, tum forma ſpectantur tanquam cauſſæ conſtituentes com­

poſitum, aut veluti principia functionum in illo quod iam conſtitutum eſt.
hæ verò ſunt, vel in
eo ipſo quod extitit ex illis, vel ab ipſo in aliud.
Vtraque autem ratione ſumptas materiam &
formam dici naturam ab Ariſtotele compertum eſt.
Nam & id ex quo fit ſubſtantia & compoſitum,
eſt eius natura: ſic natura plumbi eſt aqua: atque ita commune fuit & tritum hoc naturæ ſigni­
ficatum, vt nil aliud quàm id ex quo ſubſtantia fit, exiſtimaretur eſſe natura: cętera omnia illius
affectiones haberentur.
Sed illud etiam per quod eſt aliquid eſſe naturam, & denominationes &
generationes ab ea præfinitæ, multaque.
alia quæ breuitatis cauſſa nunc omitto, ſignificant, & effi­
ciens quoque natura perhibetur, quod eſt principium in alio, quatenus aliud.
At verò & poſtquàm
ex his conflatum eſt compoſitum, cùm in ipſum mutatio per ſe cadat, & ob eam ipſam rationem
habeatur pro naturali c etiam in ſeipſo cauſſam habeat ſui motus oportet, itaque & hæc ex qui­

bus conſtitit ſubſtantia naturalis, & quorum beneficio conſecuta eſt, vt moueatur, meritò naturę
dicuntur.
Hinc factum eſt, vt natura ſtatueretur initium motus & quietis eius in quo eſt & reli­
qua quę in ea definitione ſunt poſita.
Quanuis autem prius ſubſtantia ſit, quàm functiones eius,
& vtroque nomine natura dicatur; noli mirari, cur altera nuncupationis eius ratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index