Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
231
231 (9)
232
232 (10)
233
233 (11)
234
234 (12)
235
235 (13)
236
236 (14)
237
237 (15)
238
238 (16)
239
239 (17)
240
240 (18)
< >
page |< < (40) of 760 > >|
26240ARIST. DE COELO finitione ipſorum patet: etenim ſi corruptibile eſt, genera-
bile eſſe neceſſe eſt:
aut enim ingenerabile aut generabile
eſt.
At ſi ingenerabile eſt, incorruptibile eſſe ſupponitur: et
ſi generabile eſt, &
corruptibile eſſe neceſſe eſt. Aut enim
corruptibile, aut incorruptibile eſt.
At ſi incorruptibile
eſt, ingenerabile eſſe ſanè ſupponebatur.
Sin uerò mutuò ſe
nõ ſequuntur incorruptibile, atq;
ingenerabile: non neceſſe
eſt aut ipſum ingenerabile, aut incorruptibile, perpetuum
eſſe.
Sequi autẽ hæc ſeſe mutuò neceſſariò, ex his emergere
poteſt:
generabile enim, & incorruptibile mutuò ſe ſequun
tur, Manifestũ eſt autẽ et hoc, ex antea dictis:
eſt enim id me
diũ inter id quod ſemper eſt, et id quod ſemper nõ eſt, quod
neutrũ ſequitur:
hoc autẽ eſt gener abile ipſum ac corrupti
bile:
utrunq; enim deſinito tẽpore quodã & eſſe, & nõ eſſe
põt.
Si igitur quippiã aut generabile, aut corruptibile ſit,
id mediũ eſſe neceſſe eſt.
Sit enim id quidẽ quod ſemꝑ eſt, A:
id autẽ quod ſemper nõ eſt, B: C uerò ſit generabile, & D
ſit corruptibile.
C igitur inter A et B, mediũ eſſe neceſſe eſt,
illorũ enim ad metrũ ultimũ tẽpus eſt, in quo A ipſum non
erat, aut B ipſum erat.
Generabile aũt aut actu, aut potẽtia
neceſſe eſt eſſe:
ipſis uerò A B, neutro modo. Tẽpore igitur
quodã, ac definito, C ipſum &
erit, & rurſus nõ erit, Simi-
liter eſt dicendum &
de ipſo corruptibili D. Generabile er
go, corruptibileúe, utrunq;
eſt: generabile ergo, corruptibi
leúe mutuo ſe ſequũtur.
Sit itaq; ingenerabile E, generabile
F, incorruptibile G, &
corruptibile H. Eſt igitur demon-
ſtratum, F atq;
H ſeſe mutuò ſequi. Quando autẽ ſic aliqua
ut hæc iacent, uelut F quidẽ &
H ſeſe mutuò ſequuntur. E
uerò &
F nulli eidẽ competunt, ſed alterum omni compe-
tit:
& ſimili modo ipſa G atq; H: tunc E & G mutuò ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index