Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
241 57
242 58
243 59
244 60
245 61
246 62
247 63
248 64
249 65
250 66
251 67
252 68
253 69
254 70
255 71
256 72
257 73
258 74
259 75
260 76
261 77
262 78
263
264
265 79
266 80
267 81
268 82
269 83
270 84
< >
page |< < (78) of 347 > >|
26278
PROBL. XI. PROP. LX.
A puncto intra ſphæram dato, ad eius concauam ſuperficiem,
_MAXIMAM, &
MINIMAM rectam lineam ducere._
ESto ſphæra, cuius centrum A, & oporteat per datum intra ipſam pun-
ctum B ad concauam ſphæræ ſuperficiem _MAXIMAM_, &
_MINIMAM_
rectam lineam ducere.
Si punctum B fuerit in centro ſphæræ, patet tunc neque _MAXIMAM,_
neque _MINIMAM_ dari, cum omnes eductæ à centro ad ſphærę ſuperficiem
ſint æquales.
Si autem datum punctum fuerit præter cen-
trum:
iungatur cum centro A recta B A, quæ
219[Figure 219] hinc inde producta occurrat ſphęricæ ſuperficiei
in punctis C, D.
Dico B D, in quà eſt centrum,
eſſe _MAXIMAM_, reliquam B C _MINIMAM_.
Si enim circà axim C D intelligatur quicun-
que _MAXIMVS_ ſphæræ circulus C D F:
patet
linearum ex B ad peripheriam C D F ducibi-
lium, B D in qua centrum A, eſſe _MAXIMAM_,
&
B C _MINIMAM_.
Siverò ducta ſit quælibet alia B E extra peri-
pheriam C D F, ſphæricæ ſuperficiei occurrens
in E;
per rectas C D, & B E intelligatur pla-
num, cuius communis ſectio cum ſphæræ ſuperficie erit cuiuſdam _MAXIMI_
circuli peripheria C E D, &
eius diameter C D: quare B D, in qua eſt
centrum, cum ſit _MAXIMA_, erit maior B E;
& B C, cum ſit _MINIMA_
minor erit eadem B E, &
hoc ſemper vbicunque pertingat ducta B E: ideo-
que B D eſt _MAXIMA_ ad vniuerſam ſphæræ ſuperficiem ducibilium ex da-
to puncto B, &
B C _MINIMA_. Quod erat faciendum.
PROBL. XII. PROP. LXI.
A puncto intra Conum rectum, vel Conoides Parabolicum,
aut Hyperbolicum dato, ad eius concauam ſuperficiem, MI-
NIMAM rectam lineam ducere.
ESto Conus rectus; vt in prima ſigura, vel Conoides Parabolicum, aut
Hyperbolicum, vt in ſecunda, cuius axis A B, &
oporteat per punctum
intra ipſum datum ad concauam ſolidi ſuperficiem _MINIMAM_ rectam li-
neam ducere.
11ex Com
ment. Có-
mand. in
12. Arch.
de Co.
noid. &
Spheroid,
Secetur ſolidum plano per axem A B, ac per datum punctum ducto effi-
ciente in ſolidi ſuperficie ſectionem D A E, quæ eadem erit, ac ipſius ſo- lidi genitrix ſectio, &
in Cono angulum rectilineum conſtituet.
Iam ſi datum punctum fuerit in axe; vt in H; ducta H D, quæ in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index