Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1vt ſi conficiat ſemicirculum BIIR; hæc ita clara ſunt, vt oculis tantùm
indigeant.
Theorema 59.
Hinc poteſt eſſe mons per quem aliquis aſcendat, licèt ſub planum horizon­
tale deſcendat. v.g. ſit Tangens in puncto B;
haud dubiè qui ex B verſus
H procederet per arcum BH, haud dubiè aſcenderet, quia recederet
ſemper à centro mundi A;
deſcenderet tamen infra Tangentem in B; igi­
tur mons eſſet infra horizontale planum; montem enim appello tractum
arduum, in quo dum aliquis ambulat, aſcendit, hoc eſt recedit à terræ
centro.
Theorema 96.
Diuerſæ eſſent rationes motus in deſcenſu per ſemicirculum QLA; ſcilicet
in iis punctis, quæ propiùs accedunt ad A motus eſſet velocior initio
ſcilicet;
poteſt autem haberi hæc proportio ductis Tangentibus, vt ſæpè
iam dixi;
at verò in ſemicirculo ROB in puncto T eſſet velociſſimus mo­
tus initio, quia angulus ITA eſt maximus eorum omnium, qui poſſunt
fieri ductis duabus rectis ab A & I coëuntibus in ſemicirculo ROB, igi­
tur & illi oppoſitus;
igitur perpendiculum AT accedit propiùs ad Tan­
gentem;
igitur planum inclinatius eſt; igitur in puncto T eſt velocior mo­
tus initio quàm in aliis; igitur acceleratur motus ab R in T per cre­
menta ſemper maiora, & ab ipſo T ad B per crementa minora.
Theorema 97.
Poteſt deſcendere corpus graue v.g. globus vſque ad centrum terræ per He­
licem;
ſit enim globus terræ AEQO, centrum K; diuidatur QK in 4.
partes æquales QR.RP.PS.SK;
aſſumatur EH æqualis QR, & AC æqua­
lis QP, & OM æqualis QS;
tùm per ſignata puncta deſcribatur helix Q
HCZMK:
dico quod per eius conuexum globus deſcenderet ex Q, ad
centrum terræ;
quia ſemper accedit propiùs ad centrum; immò per plura
volumina deſcendere poteſt; ſit enim QK diuiſa in 8. partes æquales Q
TTR, &c.
tùm aſſumatur EF æqualis QT, AB æqualis QR, ON æqualis
QV tùm QR in ipſa QK, & æqualis QY, ED, a qualis QS, & OL æqualis
QX; & per puncta aſſignata deſcribatur Helix QFBNPIDLK, per cam
deſcenderet globus ad centrum terræ K poſt duas circumuolutiones.
Per aliam quoque ſpiralem compoſitam ex ſemicirculis deſcendere
poteſt ad centrum terræ B;
ſit enim centrum terræ F & globus terræ A
CMD;
accipiantur duo puncta hinc inde HK ad libitum; tunc ex H
fiat ſemicirculus MB;
haud dubiè globus poſitus in M deſcendet in B per
conuexum ſemicirculi in B;
quia B inter omnia illius puncta accedit pro­
ximè ad F;
tùm ex K ducatur ſemicirculus BI; certè ex B deſcenderet in I
propter eandem rationem, tùm ex H deſcribatur ſemicirculus IF;
certè
ex I deſcendet in F, quæ omnia patent ex dictis;
poſſunt autem multipli­
cari iſtæ ſpiræ in infinitum: Hinc licèt globus ſingulis horis 100000. leu­
cas conficeret in deſcenſu, non tamen attingeret centrum niſi poſt 1000.
annos, immò plures ſecundùm numerum ſpirarum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index