Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1exemplo caloris introducti in aquam, qui ſanè ad remotio­
nem calefacientis paulatim extinguitur, dum aqua ſe redu­
cit in priſtinam frigiditatem.
Sed ratio eſt valde diuerſa, vnde facilè hæc reſponſio im­
pugnatur.
Primò quia graui dum impetu feruntur, ſi in
medio curſu ſiſtantur, nihil ſuæ naturalis grauitatis perdidiſ­
ſe comperiuntur; vt manu experiri potestin paruis proie­
ctis.
Nec talis grauitas in inſtanti ad eandem menſuram
potuiſſet reproduci, cum primo ipſa grauia incipiunt deti­
neri.
Nam qualitates quæ habent contrarium nonniſi in
tempore intenduntur, ac remittuntur per proprium mo­
tum alterationis, vt patet in eadem calefactione aquæ, ea
reproductione frigiditatis eiuſdem.
Secundò quia non eſt
admittenda diminutio, ac reproductio grauitatis abſque
propria contrarietate, quam ipſa grauitas habeat cum virtu­
te illa impreſſa.
Nullam autem eſſe huiuſmodi contrarie­
tatem, argumento eſt, quia in motu violento quo deorſum
aliqua corpora depelluntur, nec aufertur, nec minuitur gra­
uitas per ipſam violentiam illatam, virtutemque motiuam in
illis impreſſam; nec virtus ipſa motiua deperditur, aut cor­
rumpitur à grauitate, quia potius augetur, magisque corrobo­
ratur.
Imò ab ipſo ſolo corpore graui operante per graui­
tatem in deſcenſu producitur, vt quæſtione præcedenti di­
cebamus: Quod certè non contingeret, ſi qualitas illa vir­
tutis impreſſæ, quæ ſemper eſt eiuſdem ſpeciei, ex natura
ſua incompoſsibilis eſſet cum grauitate, contrarietatemque
habeent ad inuicem.
Præterea tota contrarietas excogitabilis inter grauita­
tem, & impetum colligitur ex repugnantia, quam grauitas
habet cum illo quando grauia ſurſum proijciuntur: Quæ ta­
men repugnantia non minus obſeruatur inter eandem qua­
litatem impetus, & leuitatem, quando leuia proijciuntur
deorſum.
At eadem qualitas ex genere ſuo non poteſt eſſe
ſimul contraria duabus qualitaribus inter ſe contrarijs: nam
hoc ipſo quod opponatur vni, non poteſt opponi alteri illi
contrariæ: Ergo qualitas impetus ex genere ſuo nullam ha-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index