Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1tate diſrumpendi ſpacium maius in principio motum tardio­
rem fieri decet, seu ſurſum à corpore leui, ſeu deorſum à gra­
ui corpore fiat.
Falſa hæc Iamblici ſententia ab Alexandro duobus argu
mentis exagitatur: primo ſi id quod Iamblicus in motu natu­
rali vti verum astruere conatus eſt, verum omnino ſit, veriſ­
ſimum id etiam erit in motu violento: cum idem vtrobique ſit
medium, quod maius difficilius diuiditur, & minus facilius
ſcinditur.
Si ergo ex maiore facilitate frangendi medium mi­
nus, & ex maiore difficultate diſrumpendi ſpacium maius na
turalis motus, aut magis, aut minus celeris fit, & motus violen
tus ex eiſdem cauſis aut ſegnior, aut celerior fieri debet: ex
eiſdem enim cauſis iidem effectus ſemper naſcuntur: ergo quæ
aut ſurſum aut deorſum violentia cientur, velocius quam in
principio in fine mouebuntur: cuius oppoſitum numquam non
accidit: videmus enim in principio mouentis impetum à mo­
bili ſuſceptum motus velocitatem augere: quæ ſenſim minui­
tur, donec omnino perdatur, & motus tardior ſenſim factus
ceſſante impetu tandem finiatur.
In Iamblicum ab Alexandro ſecundum hoc argumentum
astruitur.
Idem corpus ad numerum prope terram ad lan­
cem libratum grauius eſſet ſe ipſo, ſi in alta turri ad eandem
lancem libraretur, quia cum prope terram libratur, minus
ſcindendi aeris inter libratum corpus & terram intercipitur,
quam cum in alta turri, aliæ ergo & veriores excogitandæ
ſunt cauſæ, quamobrem ſimplicia elementa dum natura cien
tur, velocius in fine, quam in motus principio cieantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index