Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (249) of 361 > >|
263249SECTIO UNDECIMA.
§. 11. Quia dubitari nequit, quin omnes planetæ verſus ſolem & ſatellites ver-
ſus ſuos planetas ad mentem Newtoni gravitent, hujusque gravitatis cauſa affinis
ſit cum illa qua corpora terreſtria verſus centrum terræ tendunt, erit vorticum
hypotheſis ad totum ſyſtema mundi extendenda, ſi pro gravitate corporum
terreſtrium explicanda adhibeatur.
Ita vero planetæ, materiæ ſubtili innatan-
tes, moverentur in medio reſiſtente, paulatimque de motu ſuo aliquid per-
dentes ad centrum ſolis accedere ſub forma ſpiralis deberent:
hoc vero cum ex
antiquiſſimis obſervationibus non appareat, poſtulat vorticum hypotheſis, ut
fluidum vorticoſum ponatur ſupra modum rarum atque ſubtile idque veloci-
tate, quam mens humana vix aſſequi poſſit, motum:
quo enim rarius flui-
dum, eo celerius motum fingas neceſſe eſt.
Fortaſſe oportunius motuum
perennitas explicabitur à communicatione quadam motus reciproca, ita ut
quas modo corpus cœleſte propulſit particulas, ab his alio tempore vi ſimili
propellatur.
§. 12. Venio jam ad reliquas corporum gravitantium proprietates, quæ
ex hypotheſi vorticum ſequuntur.
Ponamus itaque corpus in fluido vortico-
ſo quieſcens, quod nullas fluidi particulas per poros ſuos tranſmittat:
ita ten-
det corpus verſus centrum vorticis, eritque vis ejus centripeta præciſe æqua-
lis vi centrifugæ fluidi vorticoſi, quod ſub ſimili volumine in eadem à centro
diſtantia poſitum ſit.
Ergo corpora quæcunque in ſimili vorticis loco conſtitu-
ta eandem habent vim centripetam ſi idem habeant volumen, etiamſi quanti-
tates materiæ in uno quoque corpore ſint utcunque inæquales, &
ſi hujusmo-
di corpora libere verſus centrum vorticis moveri poſſint, ferentur velocitati-
bus inæqualibus reciproce ſcilicet proportionalibus quantitatum materiæ ra-
dicibus quadratis, ſi ſpatia emenſa ſint æqualia.
§. 13. Quæ in præcedente paragrapho monita ſunt, facile applicantur
gravitati corporum, ſi modo principium gravitatis ſit vis centrifuga alicujus
materiæ ſubtilis celerrime in vorticem actæ.
Quia vero experientia docet om-
nia corpora terreſtria in vacuo ſimili deſcendere velocitate omniaque corpora
è filo ſuſpenſa æquali vibrationes facere tautochronas, inde concludemus, par-
ticulas ultimas graves, per quas nempe fluidum gravificum penetrare nequeat,
in omnibus corporibus terreſtribus eſſe æqualis denſitatis ſpecificæ, id eſt, ſub
æqualibus voluminibus æquales materiæ ſolidæ quantitates continere, idque non
minus in particulis gravibus, quæ aurum quam quæ plumas componunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index