Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
171
171 (119)
172
172 (120)
173
173 (121)
174
174 (122)
175
175 (123)
176
176 (124)
177
177 (125)
178
178 (126)
179
179 (127)
180
180 (128)
< >
page |< < (211) of 389 > >|
263211PARS TERTIA. tur; tum vero repulſiva vis particularum prioris ſubſtantiæ re-
viviſcit quodammodo, &
agit, ac ipſa ſubſtantia evadit vola-
tilis, quæ iterum nova earundem párticularum intruſione figi-
tur.
Id ſane videtur accidere in aere, qui poteſt ad fixum re-
digi corpus, &
Haleſius demonſtravit per experimenta, par-
tem ingentem lapidum, qui in veſica oriuntur, &
calculorum
in renibus, conſtare puro aere ad fixitatem reducto, qui dein-
de poteſt iterum ſtatum volatilem recuperare:
ac halitus inpri-
mis ſulphurei, &
ipſa reſpiratio animalium ingentem aeris co-
piam transſert a ſtatu volatili ad fixum.
Ibi non habetur ae-
ris compreſſio ſola facta per cellularum parietes ipſum conclu-
dentes;
ii enim diſrumperentur penitus, cum aer in ejuſmodi
fixis corporibus reducatur ad molem etiam millecuplo mino-
rem, in quo ſtatu, ſi integras haberet elaſticas vires, omnia
ſane repagula illa diffringeret.
Haleſius putat, eum in illo ſta-
tu amittere elaſticitatem ſuam, quod fieret utique, ſi particu-
læ ipſius ad eam inter ſe diſtantiam devenirent, in qua jam
vis repulſiva nulla ſit, ſed potius attractiva ſuccedat:
ſed fieri
itidem poteſt, ut vim quidem repulſivam adhuc ingentem ha-
beant illæ particulæ, ſed ab interpoſita ſulphurei halitus parti-
cula attrahantur magis, ut paullo ante vidimus in elaſtris a
globulo magnetico cohibitis, &
conſtrictis. Tum quidem ela-
ſticitas in aere ad fixitatem redacto maneret tota, ſed ejus ef-
fectus impediretur a prævalente vi.
Atque id quidem animad-
verti, &
monui ante aliquot annos in diſſertatione De Turbi-
ne, in qua omnia turbinis ipſius phænomena ab hac aeris fixa-
tione repetii.
459. Porro agitatio illa particularum in igne, ac in fermen-
11Cauſa agitatio-
nis particula-
rum in igne,
fermentationi-
bus, efferve-
ſcentiis repeti-
ta a contorſio-
ne curvæ circa
axem.
tationibus, &
efferveſcentiis, unde oriatur, facile itidem eſt
in mea theoria exponere.
Ut primum crus meæ curvæ mihi
impenetrabilitatem exhibuit, poſtremum gravitatem, interſe-
ctiones autem varia cohæſionum genera;
ita alternatio arcuum
jam repulſivorum, jam attractivorum, fermentationes exhibet,
&
evaporationes variorum generum, ac ſubitas etiam deflagra-
tiones, &
exploſiones, illas, quæ occurrunt in Chemia paſ-
ſim, &
quam in pulvere pyrio quotidie intuemur. Quæ au-
tem huc ex Mechanica pertinent, jam vidimus num.
199.
Dum ad ſe invicem accedunt puncta cum velocitate aliqua,
ſub omni arcu attractivo velocitatem augent, ſub omni re-
pulſivo minuunt:
contra vero dum a ſe invicem recedunt, ſub
omni repulſivo augent, ſub omni attractivo minuunt, donec
in acceſſu inveniant arcum repulſivum, vel in receſſu attracti-
vum ſatis validum ad omnem velocitatem extinguendam.
Ubi
eum invenerint, retro curſum reflectunt, &
oſcillant hinc, &
inde, in quo itu, &
reditu perturbato, ac celeri, fermenta-
tionis habemus ideam ſatis diſtinctam.
460. Et in acceſſu quidem ſemper devenitur ad arcum re-
22Ofcillationes in
acceſſu ſemper
pulſivum aliquem parem extinguendæ velocitati cuilibet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index