Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
221 184
222 185
223 186
224 187
225 188
226 189
227 190
228 191
229 192
230 193
231 194
232 195
233 196
234 197
235 198
236 199
237 200
238 201
239 202
240 203
241 204
242 205
243 206
244 207
245 208
246 209
247 210
248 211
249 212
250 213
< >
page |< < (226) of 525 > >|
263226Comment. in II. Cap. Sphæræ tur propter motum proprium, quem habet ab occaſu in ortum, melius fortaf
ſe dicetur Æequator deſcribi a linea recta, quæ à centro mundi ad initium ♈,
uel ♎, primi mobilis extenditur.
Ex circũductione enim huius lineę deſcribe-
tur in die naturali circulus maximus, &
perfectus, ſemper rectus ad axem mun-
di, ęqualiterq́;
diſtans omni ex parte à mundi polis: quæ omnia requiruntur ad
ęquinoctialem circulum.
Svnt autem omnes circuli cœleſtes, atque adeo & ęquinoctialis, conci-
11Vbi pofiſſi
mũ ſphęræ
circuli in
cęlo ſint cõ
cipiendi.
piendi in primo mobili, quod quidem nobis potiſſimum refert ſphæra mate-
rialis.
Neque multum intereſt, ſiue eos in concauo, ſiue in conuexo primi mo-
bilis intelligamus:
Tamen quia nos intra cœlum incluſi, in eiuſq́. centro exi-
ſtentes, concauam cœli ſuperficiẽ intuemur, compellimur quodammodo cir-
culos cœleſtes in eadem ſuperficie concaua primi mo bilis conſiderare, ſicut
etiam, quia ſumus extra ſphæram materialem poſiti, cogimur eoſdem quodam
modo circulos in extima, ſeu conuexa eius ſuperficie defignare.
Quod etiam
fit in globo Coſmographico, &
Aſtronomico. Quoniam uero ex decem ſphæ-
ræ circulis primarijs Meridianus, atque Horizon ſunt prorſus immobiles in
quacunque regione ita ut, etiamſi cœlum primum perpetuo, ac indeſinenter
circumferatur, prędicti duo circuli nihilominus immoti omnino concipiãtur,
&
firmi; Alij uero octo mobiles exiſtunt, quippe cum continuè circumuolua-
tur cum primo mobili;
non erit inconueniens, ſi octo hoſce circulos mobiles
in conuexa ſuperficie primi mobilis, duos autem illos in concaua ſuperficie
cœli Empyrei immobilis, ſub quo collocatur primũ mobile, &
totus mundus,
conſideremus.
Ita enim fiet, ut alij circuli mobiles intra hos immobiles perpe
tuo circumducantur:
quemadmodum etiam in ſphæra materiali cernimus, Me
ridianum, &
Horizõtem alijs circulis ſupereminere, ut his ſine ceſſatione mo
tis, illi duo immoti prorſus permaneant.
22Ae@noctia
lis circulus
cur ſic di-
ctus. Idẽ cur
Aequato@,
& cingulus
primi mo-
bilis dica-
@ur.
ET dicitur Aequinoctialis, quoniam quando Sol tranſit per illum,
(quod fit in bis in anno, in principio Arietis ſcilicet, &
in principio Li-
bræ) eſt æquinoctium in uniuerſa terra.
Vnde etiam appellatur Aequator
diei, &
noctis, quia adæquat diem artificialem nocti. Et dicitur cingulus pri
mi motus.
Vnde ſciendum, quod primus motus, di citur motus primi
mobilis, hoc eſt, nonę ſphæræ, ſiue cœli ultimi, qui eſt ab oriente per occi-
dentem, rediens iterum in orientem:
qui ctiam dicitur motus rationalis, ad
ſimilitudinem motus rationis, qui eſt in microcoſmo, id eſt, in homine, ſcili-
cet quando fit conſider atio à creatore per creatur as in creator em, ibi ſiſten-
do.
Secundus motus eſt firmamenti, & planetarum, contrarius huic, ab
occidente per orientem iterum rediens in occidentem:
qui motus dicitur ir-
rationalis, ſiue ſenſualis, ad ſimilitudinem motus microcoſmi, qui eſt à cor-
ruptibilibus ad creatorem, iterum rediens ad corruptibilia.
Dicitur ergo
cingulus primi motus, quia cingit, ſiue diuidit primum mobile, ſcilicet ſphæ-
ram nonam, in duo æqualia, æquidiſtans a polis mundi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index